-421rationem strictam de omni verbo otioso magis itaque de verbis vanis, obscenis ac scandalosis in extremo judicio. 5to. Volumus ac demandamus, ut quaecunque ex ornamentis ac mobilibus per incuriam Sacristae sunt in ecclesia deperdita, serio inquirantur, ac sacristiae restituantur. 6to. Cum etiam compertum sit satis crebro aliquos religiosos delictos esse ebrietati, ac crapula obviando itaque huic vitio, quod omnium juxta Divum Augustinum, mater est; monemus in Domino ac praecavemus, ut crapulae ac ebrietate abstineant, Deo ferventius serviant, si effugere velint severi Judicis sententiam: neque ebrii Regnum Dei possidebunt. 7mo. Postquam vero nos, qui in sortem Domini vocati sumus, maxime, ac praecipue cultum Dei promovere adstringimur; eatenus recommendamus, ut cultus Dei, devotionis augmentum promoveatur ac Deo fideliter in omnibus operibus serviatur, observantia religiosa custodiatur, ut homines videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. Luceat itaque lux vestra in disciplina religiosa, charitate fraterna, ac custodia Regulae ac Statutorum. Dedimus in Conventu Nostro Goźlinensi die et anno ut supra L. S. Fr Raymundus Nowicki Praepositus ac Visitator Generalis mpp. Puncta Convocationis Definitorialis a. 1780 [Prot.Gozl.134r] Decreta Convocationis Definitorialis Praeside Reverendissimo in Christo Patre Raymundo Nowicki S. T. L. Praeposito ac Visitatore Generali Ordinis Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae in Conventu Coraboviensi ad Sanctum Michaelem Archangelum Anno Domini 1780 mense Septembri die 29 et 30, ac mense Octobri die 1 lata atque pro Omnium Fratrum conventumve singulari notitia ex actis decerpta. I”10. Definitum est a Venerabili Definitorio, ut in posterum religiosi huiusmodi Ordinis nostri juxta primitivas Constitutiones [134v] nostras, ac Decretum anni 1779 die 15 Decembris Papae Pii VI Romae emanatum, quod incipit: Communicationem etc. utantur Breviario ac Missali Romano a novo proxime sequenti anno. 2do. Idem Ven. Definitorium statuit ac decidit, quatenus religiosi Fratres Laici post unius anni in Novitiatu probationem, tandem adhuc persistant extra Novitiatum sub Regimine Superioris Localis annis duobus, variis exercitiis et obsequiis probandi.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==