-420reliqui, quos ferventer in Domino hortamur, suis ardentissimis precibus, praesertim in sacrificiis immaculatis, ad opus quod aggredimur, a Deo Ter Optimo Maximo assumpta collecta Deus Auctor Pacis etc. auxilium studeant implorare, ut in iis, quae necessaria fuerint, promovendis, decernendis, statuendis pro bono publico ordinis, ac exequendis adesse nobis Divinus Spiritus Lumine suo dignaretur. Quae omnia, ut praefixum sortiantur effectum, Superiores Locales praesentes ad mensam canonicam communitati legendas, explicandas, protocollo ingrossandas, ad conventum sibi viciniorem quantocitius via cursoria transmittendas curabunt. Pergite Jam hac pietate, Admodum Reverendi, Admodum Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi, Venerandi, Religiosi Patres ac Fratres, in Christo Dilectissimi, Pergite hac fide, integritate animum vestrum ad virtutem, pergite ad probitatem omnes adhibere conatus, ruinas sarcire, Ordinem Sacrum, industria, curisque vestris augere, nosque item veteri benevolentia, ac orationibus complecti. Ita Vos Deus Optimus Maximus, valentes integrosque diu conservet. Dedimus in Conventu Nostro Miroslaviensi ad Sanctissimam Trinitatem die 13 mensis Augusti Anno reparatae Salutis Millesimo Septingentesimo Octuagessimo. Fr Raymundus Nowicki L. S. Praepositus ac Visitator Generalis mpp. [Prot.Goźl.l36r] Ordinationes a. 1780 sub tempus Canonicae Visitationis specialiter in Conventu Goźlinensi ad observandum relicta, ac omnimodae executioni demandatae, die 19 Septembris anno 1780. lmo. Postquam anima vertissemus Laudem Divinam in persolvendo Divino Officio neglectam esse, eapropter demandamus, ut preces Ordinis nostri consuetae ac canonicae omnino dicantur ac absolvantur in communi. 2do. Volumus etiam, ut tempore mensae canonicae ac refectionis religiosorum inutiles loquelae ac vani sermones vitentur, siquidem sermo religiosorum debet esse de Deo rebusque Divinis. 3tlG. Mandamus itaque, ut tempore refectionis canonicae fiat lectio consueta librorum spiritualium ac Sacrae Scripturae, ut dum corpus reficitur, anima etiam spirituali alimonia satiatur. 4to. Vetamus etiam ac prohibemus, ne sub tempus mensae canonicae et aliis temporibus religiosi huius conventus moram trahunt ac terrantur [136v] in minus honestis verbis, colloquis ac discursibus obscenis, manus effati Divini se reddituros
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==