-418vestrum Summus rerum Arbiter, ad huncce vitae religiosae vocavit statum, dedit vobis talentum beatificam vivendi visionem; magnum profecto talentum, verumtamen non exigua ex hoc talento obligatio. Si haec observaveris, quae omnia ad vocationem religiosam, rite adque perfecte obeundam pertinent. Proh itaque pudor, si vos, qui in sortem Domini, in religionem vocati estis, propriae atque peculiaris virtutis charactere destituemini. Vobis, vobis in Christo Dilectissimi, convenit, quod de suis maioribus Romanus scriptor Aurelius Magnus fastis consignavit: Majores nostri omnia post religionem habuerunt. Haeret vobis alto in pectore, tenacique memoria oraculum Domini omnino imperiosum; Quaerite primum Regnum Dei, virtus est Regnum Dei, quam Christus inter suos recenset titulos: Dominus virtutum, Rex virtutum, Psalm 23, quo titulo, magis quam omnibus terrarum regnis, ipsoque Regno Caelorum gloriatur, nec ipsum Caelum Regnum esset, nisi virtutum esset patria. Haec dum pro interim apud vos disserimus, proxime ad vos pro formali, ac canonica (his Encyclicis intimata) condescensuri visitatione, cujuspiam propriam perscrutari conabimur virtutem. [95] Vestrum est hodie propriae virtutis capessere, ac sectari praecepta; veniet autem, et fortassis prope est, atque in foribus severae Divinae visitationis tempus, in qua nomen religiosi, minime erit praesidio, non nominis enim ratio vobiscum inhibitur, sed talentorum; non, quo quisque omne fulserit insignitus, sed quomodo bona Domini sui dispensaverit? Tunc utique apparebit, quantum lucri ex talento intulistis, utrum virtus primum apud vos ante talentum tenuerit locum? Utrum virtus vestra fuerat propria, id est proprie dicta? An quoddam incertum semen, ac diluculum virtutis? Utrum fuerit propria, an a majoribus per ambitum quaesita? An non per favorem alienum, ac fallatiam sensuum imputata? Qua saepe ignavi praedicantur mites ac humiles; arrogantibus adscribitur magnanimitas, iracundis et impatientibus zelus, dissolutis, modestiae limites, egressis suavitas morum, tunc apparebit, non virtutem fuisse, sed illud virtutis naturale simulacrum, civitas in vallem praecipitata, lucerna modio opressa ac chaos vitiorum. Vestrum est hodie in Christo Dilectissimi talento inferre lucrum, si illam fulminantis Supremi Iudicis effugere cupiatis in die judicii severam visitationem: Si justitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum, Psalm 88. Declinabitis evadetisque procul dubio, has et similes animadversionum censuras, si sedulo hujus visitationis nostrae spectetis scopum, quae veluti universale talentorum lustrum, et virtutis religiosae (ad explorandam cujusque talenti sinceritatem) instituetur arbitrium; faxint superi! Ut quivis vestrum visitatione nostra absoluta, dicere quaeat: Visitatio tua custodivit spiritum meum, quod ut suum nanciscatur effectum, nostrum erit in hac futura visitatione nostra, quae sunt debilia stabilire, quae minantia ruinam, fulcire, quae vitiosa resecare, quae dissoluta, ac defectuosa ad pristinum religiosae disciplinae vigorem Regulae, Statutorumque nostrorum redigere observantiam. Interrogabimus itaque vos in Christo Dilectissimi, si qui non superseminati
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==