Decreta Ordinationes

-417 - CONVOCATIO DEFINITORIALIS celebrata in Conventu Corabieviensi a. 1780 Litterae Innotescentiales [Prot.Mar.94] In Nomine Domini. Fr Raymundus Nowicki S. T. L. Ordinis Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Praepositus ac Visitator Generalis, et in Domino Servus. Admodum Reverendis, Adm. Venerandis, Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis, Religiosis in Christo, et Magnae Matris nostrae Intaminatis Visceribus, Dilectissimis Patribus ac Fratribus Salutem, et Paternam Benedictionem. Cum officii nostri Pastoralis culmen (ad quod Divina disponente ordinatione evectos nos censemus) inter tot, ac tantas iniquitates temporum, adversitates fatorum, contradictiones hominum, diligentiori intueamur animo, compungit mentes, animosque nostros Divi Gregorii Supremi Ecclesiae Capitis monitum, quo solicite considerare nos admonet, ne nos qui plus caeteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur, ab Auctore Mundi, gravius inde judicemur, cum enim augentur dona, rationes etiam crescunt donorum, unde patet quantum ad vigilandum promptior quisque debet ex munere, quanto se obligatiorem esse conspicit in reddenda ratione. Et tametsi in commune nos ad indefessam vigilantiae curam adhortetur, specialem tamen populi moderatoribus solicitudine mandat. Colligite itaque Admodum Reverendi, Admodum Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi, Venerandi, Religiosi in Christo Dilectissimi Patres ac Fratres, quantae molis est concrediti populi gubernaculis admovere manus? Quam immensam in nostri muneris, officiique dignitate Supremum Numen contempletur in nobis vigilantiam? Quam eminens supra communem mortalium sortem intueatur fastigium? Horreret ad haec animus, pertimesceret profecto spiritus, trepidandumque omnino demerito foret, nisi Ille, qui maerore confectos consolatur, adjutorem se nobis ad rem non profiteretur: Ego vobiscum sum omnibus diebus. Hoc itaque Divino suffulti adminiculo, omnem quantum in nobis est, vigilantiam, animum, omnem mentem cogitationesque omnes, in disciplinae religiosae studio defigimus nostras; Obsecrantes vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationale obsequium vestrum. Et nolite conformari huic saeculo, ad Rom. C. 12. Non enim accepistis spiritum huius mundi, sed spiritum, qui ex Deo est, ut sciatis quae a Deo donata sunt vobis. Segregavit vos vocatione religiosa Universi Rector in opus, ad quod elegit vos; videte ergo vocationem religiosam, grande esse talentum, quod quidem ille fortassis vestrum nec usu, nec ratione cognitum habet, qui quantum in ea a Caelesti Rege consecutus est, quantumque ex accepto debeat, intento non intuetur animo. Quoscunque enim

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==