-416celebrationem dicti capituli ad tres annos deterrimus, dictumque Admodum Reverendum Patrem Raymundum Nowicki actualem modernum Praepositum circa munus dictae Praepositurae Generalis sine praejuditio quorumcunque jurium, Auctoritate Nostra, qua vigore Legationis Apostolicae fungimur, ad tres annos manutenemus; quo circa omnibus et singulis Reverendissimis Patribus et Fratribus eiusdem Congregationis in virtute Sanctae Oboedientiae mandamus, ut dictum Praepositum pro Praeposito actuali recognosceant, eique oboediant. In quorum fidem etc. Datum Varsaviae die 17 mensis Iunii Anno Domini 1779. L. S. J. A. Archiepiscopus Chalcedonensis Nuntius Apostolicus Iosephus Dzieszkowski V. Cancellarius Quas igitur Illustrissimi Excellentissimi ac Reverendissimi Domini Nuntii Apostolici Litteras muneris nostri officii esse putavimus ad omnes et singulos conventuum Superiores Locales mittendas, ut per omnia et singula jurisdictionis suae coenobia publica ut solet, lectione patefaciant, ne quis fortasse capta occasione, aut aliquid novi excogitaret aut jam a nobis maioribusque nostris mandata renovaret, quae ad Maiorem Dei Gloriam promovendam ed exactam Regulae nostrae et regulis disciplinae observantiam, ad decus et splendorem Ordinis nostri amplificandam instituta sunt. Proinde nihil novi decernendum, sed omnia integra servanda censemus, donec ad certum dirigantur. Hoc unum tamen quin petamus, facere non possumus, ne nostram nimirum confirmationem officii in fraudem aliquam, dolumve malum nobis vertatis immo potius Rei nostrae publicae felicem, et faustam auspicemini. Plerumque enim peroptimum convenit rerum tenorem non interrumpi, in quibus agendis continuatio ipsa efficacissima sit; compertumque est inter traditionem gubernii novitatemque successoris quae praenoscendis prius quam agendis rebus imbuenda sit, saepius bene gerendae rei occasiones interdicere. Utinam haec prorogatio in bonum et commodum Ordinis Nostri Mariani vertatur! Quod et quamprimum et securius fieri si enixam ad Deum preces, quemadmodum oramus vos et obtestamur effundere satagatis qui nobis Spiritum Consilii et Fortitudinis pro sua misericordia indulgeat, et prout opus fuerit augeat, nedum speramus, sed etiam confidimus. Quaesumus etiam, ut oretis Deum Optimum Maximum pro diuturna felicitate Illustrissimi Excellentissimi ac Reverendissimi Domini Nuntii Apostolici Ordinis Nostri Protectoris incolumitate, Christianorum Principum concordia et alia, atque etiam pro nobis omnium egentissimis qui Divinam omnibus benedictionem peramanter elargimur. Dabimus in Conventu Nostro Gorensi ad Caenaculum Domini die 19 Iunii Anno Domini 1779. Fr Raymundus Nowicki L. S. Praepositus ac Visitator Generalis mpp. Ex Mandato Reverendissimi Patris Praepositi ac Visitatoris Generalis Fr Carolus Chondlewski Secretarius mpp.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==