Decreta Ordinationes

-413nostro unumquemque certificamus, omnes in Domino cum Sanctae Oboedientiae merito admonentes, ut in eadem Visitatone dicerent, facerent, quae de jure dicenda, facienda, ac observanda veniunt, nec odio, nec prava animi affectione, sed ex sola charitate et regularis observantiae moverentur. Insuper [91] serio vetamus, et in virtute Sanctae Oboedientiae inhibemus, ne quis in visitationibus defectus jam correctos, et emendatos, coram nobis resuscitare, aut ex puro livore, et odiosa in proximum malevolentia, animo in fama nocendi, quemquam coram nobis accusare praesumat; alias tales malevolas, obtrectatores, certo praemonitos esse volumus, non solum a nobis minime audiendas, sed etiam compluribus poenis ad praesriptum statutorum fore a nobis puniendos. Reliquum est, ut Deus Ter Optimus Maximus, qui jussit Seniores Septuaginta ad ostium tabernaculi foederis a Moyse convocari, illisque in eodem loco commorantibus ad esse, atque unum, eundemque spiritum largiri dignatus est; quique Apostolis suis uniun in totum congragatis Spiritum Sanctum misit, eorumque mentes illuminavit, corda igne sacro accendit, supplices precemur, ut animos quoque nostros Divina luce compleat, bonitate foveat, sapientiaque ita regat, ut concordi voluntate, paribus studiis, uno consilio, eademque vigilantia legationis nostrae munera exequamur omnia, tandemque in caelesti patria, ipsum uno ore aeternum collaudemus. Ut autem prospere et suaviter succedat, dicta Ordinis nostri convocatio, et in bonum commune vergat, oboedientiae manutenentia, perfectio religiosa, juxta morem in quolibet conventu, binis ante actum convocationis septimanis, absolvantur ter in die suffragia consueta, ac demum subjungatur orationibus dicendis Deus, auctor pacis et amator charitatis etc. Ipso vero die convocationis de mane post Primam canonicam decantetur in quolibet conventu Missa Solemnis de Spiritu Sancto, in qua omnes et singuli Fratres Clerici et Laici tenebuntur Sacrosanctam Eucharistiam sumere, praemissa sacramentali confessione. Volumus autem, ut hae Encyclicae nostrae in quocunque conventu penes communitatem perlegantur, ignaris explicentur, inserantur et ad viciniorem respective conventum transmittantur. Valete in Domino Patres ac Fratres in Visceribus Iesu Christi Dilectissimi; Deumque Optimum Maximum pro me usui Vestro, ac Servitio Sacrato, enixe Divinam exorate clementiam. Dedimus in Conventu Nostro Rasnensi ad Sanctam Annam die 21 Aprilis Anno 1779. Fr Raymundus Nowicki L. S. Praepositus ac Visitator Generalis mpp. Ex Mandato Reverendissimi Patris Generalis Fr Petrus S. T. L. Secretarius Ordinis mpp.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==