-406darentur, quales notavit Sacra Littera: Corripe sapientem et amabit te, corripe insipientem et adjiciet te odisse. Silere tamen non licet, quamvis multis non sit ad placitum correptio nostra, dummodo omnibus sit ad aedificationem, ad correctionem. Lumen indeficiens ignis sacratissimae labis tubos opticos ad speculandum, Trias Sanctissima, sol tergemine, qui in domo ordinis Mariani posuisti habitaculum tuum, depone Phaebe radios propiusque accedere manda. Tu Lux Perennis Unitas, Nostris Beata Trinitas, infunde amorem cordibus. Luce ipsa clarior veritas procedens a fonte luminum, nos Lucem appellat: Vos estis lux mundi. Inde sequitur: quod sicut lux, et purificat aerem, et illuminat, ita et nos purificare exteros exemplis, illuminare- que moribus debemus; perpendamus partitim has binas proprietates lucis, et primo quod simus lux purificans. Mansi in haec verba Salvatoris Nostri ita discurrit: recte Christus Apostolis dicit: Vos estis lux mundi, siquidem candela, ut alios in caligine noctis illuminet, prius colliquescit, et destruitur, tales nos voluit esse Christus, qui per lucis radios bonorum operum, devios ad salutis viam reducere ac purificare a vitiis [viliis,Goź/.]debemus. Et certe Dilectissimi Patres ac Fratres lumen naturae hanc virtutem [veritatem, Goźl}, in intellectu nostro evincere debet, quomodo enim inculcare alienis, nobisquemet ipsis pietatem, amorem Dei, continentiam, sobrietatem poterimus, si ipsi minus pii, in amore Dei tepidi, sensibus fraena laxantes, bilingues, ebriosi, ventri dediti et caliginosi fuerimus, prorumpet oculus conspiciens claritatem exempli in longe majora, si nos lumen caliginosum impurum quod absit fuerimus. Quotidie intuemur devium et innixum vitiis orbem christianum, quis in culpa? Causa sunt ruinae populi Sacerdotes mali, quis enim se pro populi peccatis intercessor obiciat, si Sacerdos, qui orare debuerat, graviora committit; et paulo inferius praejudicium nullum aliud gravius, quam a Sacerdotibus tolerat Deus, quando eos, quos ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit. Nadab et Abiu Sacerdotes, quia thuribulis suis ignem impurum ad sacrificandum imposuere, igne caelesti corrumpti sunt: arreptisque Nadab et Abiu [89] Filii Aaron thuribulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes Domino ignem alienum, egressusque ignis a Domino devoravit eos. Hinc patet, quam caute agendum, quam circumspecte ingrediendum sanctuarium, vocatio nostra exequenda, quam serio animadvertendum, ne in cordium nostrorum thuribulis ardeat ignis alienus non purificans, sed devorans in perditionem; Ignis nimirum concupiscentiae, appetitus alieni, irae, vindictae, confabulationum ac aliorum vitiorum: ignis enim iste est devorans ad perditionem et omnia eradicans genimina. Talem ignem in thuribulis spiritualibus cuncti conspicientes non purificantur sed in vitiorum flammas erumpunt in scelerum Vesuvios, et ferales omnium noxarum per orbem spargunt nequitias. Hanc pravitatem spiritualibus personis minus probis Deus exprobat dicens: Vos autem recessistis de via, et plurimos scandalisastis de lege, irritum fecistis pactum meum: Vos, quos specialiter elegi et potestatis Divinae consortes feci: Vos, quos purificandis populis praefeci, quibus Ecclesiam sponsam meam, et animas sanguine meo redemptas concredidi, de via salutis in viam perditionis proruentes
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==