Decreta Ordinationes

-405vocatos, nisi illo Doctoris Gentium utar oraculo: Fratres videte vocationem vestram: illam nempe vocationem, qua de tenebris in admirabile lumen, de Aegypto in terram promissionis educti estis, illam vestram videte vocationem, a qua propria vestra et commissorum custodiae vestrae pendet salus: quia si vos, per quos condiendi sunt populi, amiseritis Regna Caelorum, qui erunt homines, per quos a vobis error auferatur, cum vos elegerit Deus, per quos errorem auferat caeterorum. Talis itaque vocationis vestrae est obligatio, ut non tantum ipsi sobrie, juste et pie viventes in hoc saeculo ad caelestem gloriam recto tramite procedatis, sed verbo et exemplo vestro praelucentes, alios ad eandem dirigatis, errantibus in tenebris peccatorum, et in umbra mortis sedentibus viam salutis demonstretis; lucernam bonorum operum et doctrinae christianae praeferentes, praecipiente veritate aeterna: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona: Singuli autem videntes in filios lucis transformentur. Nunc autem non sine praessura cordis totum fere orbem Christianum intuentes scatere vitiis [viliis,Goź7.], et raro ab iis purificari scrutemini quis in culpa? Ego palam dico: illi, qui non satisfaciunt [88] vocationi suae; illi, qui pro vera luce emittunt caliginem, et inficiunt aerem faetente scandalorum fumo: illi, de quibus maximus Ecclesiae Pontifex et Doctor Gregorius agit: Nullum puto ab aliis majus praejuditium, quam a spiritualibus personis tolerat Deus, quando eas quas ad aliorum correctionem posuit, dare de se exempla pravitatis cernit. Proinde quanta possum affectus et vocis meae superioralis obtestatione: obsecro vos per viscera misericordiae Dei Nostri, ut semper videatis, diligenter custodiatis vocationem vestram et conformiter ad illam ambuletis immaculati in via. Utinam tam copiosis caelorum favoribus, Divinisque muneribus ad vestrum et subordinates vobis profectum spiritualem non segniter usi fueritis, utinam ab hinc in Mystico totius Congregationis nostrae Marianae Corpore, nihil deforme, nec aliquod infectum, aut corruptum inveniatur membrum. Unus etenim cometa inter mille stellas, conturbat cunctas caelestes sphaeras, afficit affligitque mundum, unus apud Corinthios inventus fornicarius contristavit Apostolum Paulum usque ad gemitum et amaritudinem animi. Utinam non reperiatur ullus talis, qui immemor vocationis suae, relicta via arcta, quae ducit ad vitam, erripiat spatiosam, quae ducit ad perditionem. Quid enim proderit illi, quod a Christo sit vocatus, de mundo segregatus, si denuo terrenis concupiscentiis adhaerere sit paratus. Inclamare proinde iteratis vicibus, et vocibus cogor: videte vocationem vestram; et juxta illius obligationem, ac legem, vitam, moresque vestros instituite, minimam, etiam statui vestro sancto nolite irrogare contumeliam, ne amplius de quopiam dicatur: Ecce sicut populus, sic Sacerdos. Non sunt enim illa vera luminaria, quae ubi maxime lucere deberent obscurantur; nec illa vera est gloria, quam vel minima vitii obfuscat macula. Memineritis paternae Divi Ambrosii ad suos discipulos exhortationis: Filioli mei, ita vos aestimo sicut vos video; Ejusdem enim Doctoris Spiritus, et verbis certos facio cunctos, quod ita vos aestimabit quisque prout viventes, et vocationi suae satisfacientes videbit. Perspectus habete, quod placere omnibus, est impossibile, et plures tales

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==