-407scandalisastis plurimos de lege improba vestra vita. Non sit vobis subardua salutifera monitio de rite obeundo quolibet munere vestro, officium enim ministerii nostri, quo fungimur Dilectissimi in Christo, Patres ac Fratres, quam sublime et asperum, quantum sit etiam angelicis humeris formidandum onus multis in locis, tum Sacrae Scripturae volumina, tum Divi Ecclesiae Doctores, tum denique ipsius rei; quae nobis sub custodiam datur ratio, praetiumque ingens inculcant, clare edocent, diffuse evoluunt. Admonet nos de ministerio eodem rite persolvendo ipse Summus Pastor Christus per Prophetam: Ecce Ego super pastores requiram gregem meum. Contemplate igitur, quid sit populo praeesse, et considerate, quam sit onerosum ministerium regimen animarum. Grandis profecto dignitas Sacerdotum: Ministri enim Dei; mysteriorum Dei Dispensatores; Angeli; Doctores; Servi Dei; Lux Mundi; Genus electum; Regale sacerdotium; Gens sancta; Populus acquisitionis, caeterisque magnis titulis appellantur; sed grandis eorum ruina, si peccant. Penset quilibet vestrum, qui ad respondendum districto judici de sua tantummodo anima fortasse vix sufficit, quomodo tot fere solus animas habendo, quod regendis sibi subditis praeest pro animabus respondebit. Proinde studiose vestrae vocationi vacate, ambulate in via Immaculati, ut veri Dei Ministri efficiamini. Non vitiis ex indisciplinata multitudine Christianorum, per quos datur contemptui Venerabile Redemptoris nostri Sacramentum nec, qui debetis esse viri sacri, exemplari, distincti virtute, Vicarii Apostolorum, Fili Petri, faciatis vos Judae socios et praeambulos Antichristi. Invitat vos Christus ad serviendum sibi bene, et impigre cum promissione renumerationis eximiae, si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Invito et ego gregis Marianae Pastor, pro imminenti in Conventu nostro Korabieviensi congregatione (cui celebrandae diem 31 mensis Maii adsignamus) vos meos cooperarios ad idem obsequium Christi, ad sumenda utilia monita, salubria instituta, perutiles sanctiones Adm. Reverendi Patres Congregationis, Admodum Reverendi Patres Assistentes (reliquis quibus de jure non competit sub poenis nobis arbitrariis aditum penitus interdicendo) quatenus in hoc dificillimo ministerii mei officio, me primum huius ovilis rectorem in applicandis ad similitudinem artis medicae juxta qualitatem defectuum, pro infirmorum consolidatione remediis, me curatorem indeficienter juvare ex animis anheletis properetis. Interim hunc, quem congregati in unum Apostoli sumpsere Divinissimum Paracletum Spiritum Sanctum, Praesidem Ecclesiae, istum in congressum nostrum post visionem praesentium precibus consuetis invitandum volo, corpus hoc ex membris Ordinis Mariani compaginatum Divini muneris beneficio animari, vegetari et gubernari opto speroque in Domino. [90] Desideramus itaque Visitationis Canonicae initium sumere ab Augustissimo Eucharistiae Sacramento, a chori frequentatione, charitate fraterna, concordia Fratrum, observatione Regulae et Statutorum, Sacramentorum fraequentatione, cum reliquis referendo nos ad schema in Capitulo praecedenti constructum, ad cuius
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==