-399fecisse arbitraremur, si oboedientiae, quam Constitutionibus Ordinis nostri debemus promptitudine imperfectiones vestras corrigere negligeremus, servumque inutilem, nova reprehensione dignum nos profiteremur, approximat itaque tempus, quod per anni circulum a praeterito Capitulo proximum fuit communi expectation! ad reformandos mores, ad extollendas virtutes, ad leges non tam condendas, quam potius renovandas aptissimum in hacce Annuli Congregatione hoc, inquam, tempus acceptable, tempus Salutis a Sancta Matre Ecclesia decantatum. Hic locutus est, ubi ea, quae dicta sunt et ordinata in cubiculis, praedicari debent quasi super tectis, hiems iam transit, ver instat, purgandae sunt antiquae neglectarum virtutum putredines, inveteratique defectus tanquam infructuosi arborum rami rescindendi: zizania scandalum proicienda in ignem. Novae vero plantationes bonorum operum parcedae, ut tandem aliquando Caelestis Paterfamilias veniens, iveniat fructus sibi gratus, nobis proficuus. Irrigandi sunt flores bni eempli ne marcescant, sed crescant etiam dura hieme in odorem suavitatis, semina Verbi Dei eventilanda et aggreganda, ut cum ceciderint in terram bonam, ita crescant, ut tandem tempore messis ex collaris [collectis, Gozl\ manipulis sit modus esurientibus parvulis frangere panem dignis quoque operariis sua non desit merces, accuendae sunt falces ad excidendas inutiles vanitatum herbas, cudendi vomeres ad eradandas malas consuetudines, providenda arma vigilantiae, ne quispiam ferus aper Marianam devastet vineam, emendi et gladii iustitiae, ut vitia tollentur. Quantum in nobis erit nostras supponere ac applicare manus non desistemus, ne aliquid desit ex praemissis in futura nostra Congregatione (de qua hisce Innotescentialibus Litteris anno currenti die 8va Iunii in Conventu nostro Gorensi ad Caenaculum Domini celebranda) Admodum Reverendos, Admodum Venerandos, Reverendos Multum Venerandos, Venerandos Religiosos Patres ac Fratres titulis suis Honorandissimos [85] certiores reddimus, ac praemovendos [praemonendos, Go/7.] esse duximus, ad quam praevia Canonica Visitatione cuiusvis conventus iam iam nos paratos ac praecinctos insinuamus, vestramque Adm. Reverendi Patres Ordinis, Adm. Ven. Patres Assistentes, quibus de jure competit praesentis binis praesignatam diem in Conventu nostro Gorensi praesentiam expectamus. Caeteris vero religiosis sub poenis arbitrio nostro visis aditum plane interdicimus, ac praecludimus. Ut autem possumus dicere vobis, quid ultra potui facere, vinea mea, et non feci, eapropter inchoando visitationem nostram ab Augustissimo Eucharistiae Sacramento, sedulo perscrutari ea omnia volumus, quae concernunt ac respiciunt chori vigilantiam, Regulae ac Statutorum observantiae, votorum solemnium custodiam ac charitatem mutuam; Necnon etiam indagare volumus, utrum [quaestiones, Goźl.\ schematicae non ficte affectate, sed sincere ac realiter pro nostra visitatione cum responsionibus sint subscriptae a PP. Discretis et annotatae. Ille vero actus, ut praeoptatum suum sortiatur finem ac affectum [effectum,Goźl], consueta suffragia post intimationem harum Nostrarum Litterarum paterne recommendamus. Ipsa autem congregationis die quilibet Superior Localis
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==