-400cantari curabit votivam De Spiritu Sancto, in privatis vero Missis singuli Sacerdotes collectam de eodem Spiritu Sancto pro felici intenti operis successu assumere non negligent, Fratres Clerici ac Conversi contrita confessione Sacra Synaxi sub eadem Missa votiva reficientur. Quae Litterae nostrae ut omnibus et singulis innotescant, Reverendi Patres Praesidentes in loco capitulari coram tota communitate perlegi, in libro ingrossari, et ad viciniorem conventum quantotius transmitti carabunt. Praelatis [perlectis, Goźl} vero neminem alienare a conventu, alienatum confestim revocare obstringimus, ut cum singulis gaudium nostrum in Domino dividamus. Impendemus et nos omnem curam ad media condenda et exercenda cum affectu, vos etiam praeparate corda vestra ad eadem adaequanda et observanda cum affectu: Si quid placuerit dicere proponite, propositumque insimul facite, ut emendetis Vos in melius, avertiminique a viis pessimis. Misistis enim manus ad aratrum extollendarum virtutum, nolite respicere retro, ne forte non sitis apti Regno Caelorum in temporalia possideatis, ut amittatis aeterna, sperantes in Domino, quod dum omni creaturae dat escam in tempore oportuno, et vos implebit omni benedictione. Valete in Domino Nostri non immemores Patres et Fratres, in Visceribus Christi ac Magnae Matris Nostrae Dilectissimi. Datum in Conventu Nostro Rasnensi die 30 Jannuarii 1777. Fr Raymundus Nowicki L. S. Praepositus ac Visitator Generalis mpp. Ex Mandato Admodum Reverendi Patris Praepositi Generalis Fr Petrus Grochalewicz S. T. L. et Secretarius Ordinis mpp. [Prot.Mar.86] Interrogatoria Visitationem Canonicam concernentia lmo. Utrum missae fundatiales debito ordine connotatae et in tabula seorsiva decenti, sint in loco honesto et publico sacristiae affixae. 2do. A Patribus Discretis dandum est testimonium fidele de persolutione ab omnibus, nemine excepto, recollectionum, de pietate, applicatione, capacitate, modestia ac sobrietate, vel [si,Goźl} sint Lectores, suorum discipulorum, atque frequentatione sacramenti poenitentiae Fratrum Conversorum. Deinde Patres Discreti dabunt testimonium, utrum Patres Praesidentes desolutiones aliquas ex negligentia non admiserint? Utrum sacristiam et bibliothecam augmentaverint? Utrum habitus caeteraque necessaria juxta statum, et statutum religiosi sui conventus perceperint? Utrum etiam famulitio solarium persolutum sit? Utrum ipsi religiosi debita aliqua non contraxerint aut contracta non expunxerint? De concordantia aut discordantia regestrorum tam perceptae undecunque provenientis, quam expensae
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==