Decreta Ordinationes

-397nutibus Supremi Numinis? Utpote cum omnia in omnibus et cum omnibus operatus est Deus; bene gnari quod nemo sumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo. Quapropter necessitati munus oblatum, utroque brachio amplecti hisce encyclicis vobis omnibus Patres ac Fratres dilectissimi significamus litteris, notumque facimus, quod sic disponente Domino vos omnes in sinu cordis nostri gestandos susceperimus, proximeque unumquemque in osculo pacis personaliter salutare intendamus. Quod donec eveniat verbis, interim, Apostoli, vos depraecamur, ut ambuletis digne Deo, qui vocavit vos in suam gloriam et regnum. Attendite igitur ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estiś2; denique sic agite, ut in omnibus operibus vestris glorificetur Deus et Sanctissima Mater Ejus. 12 Is 51,1. Ut autem a recti devianda semita omnis tollatur occasio, auctoritate, qua fungimur, quosdam ex professo de tribunali poenitentiae nobis reservamus casus, et quidem: lmo Furtum rerum notabilium. 2do Lapsum camis voluntarium opere consumatum. 3110 Falsificationem litterarum atque sigilli. 4to Quorumlibet defectuum in ordine, aut quocunque singillatim sub in occurentium cum infamia coram saecularibus revelationem. 5to Donationem et venditionem sive de propriis, sive de communitatis rebus extra Congregationem. A quibus casibus Confessariis omnibus potestatem absolvendi ultro denegamus, exceptis iis, quibus hanc facultatem expressam dederimus. Ne autem notitia praesentium quemquam de Ordine nostro lateat, Reverendos Patres Praesidentes, ut easdem ad mensam canonicam perlegi, si opus fuerit explanari, ad librum paratum de more transcribi, et ad proximiorem conventum quantocius via cursoria transmitti curent monemus. Valete itgitur Patres et Fratres, in Christo Dilectissimi Nostrique in Orationibus Vestris mementote quotidie. Dedimus in Conventu nostro Mariampolensi sub tempus Capituli anno 1776 die 9 Junii. L. S. Fr Raymundus Nowicki Praepositus ac Visitator Generalis mpp. Ex Mandato A. R. P. Praepositi Generalis Fr Petrus Grochalewicz S. T. L. et Secretarius Ordinis mpp. Congregatio Generalis in Conventu Gorensi a. 1777 Litterae Innotescentiales [Prot.Mar.83] Fr Raymundus Nowicki Ordinis Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Congregationis Patrum Marianorum Sacrae Theologiae Lector 12

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==