-396Decimo tertio. Juxta antiquiores Constitutiones nostras cautelam hanc quantum fieri posset retinendam et servandam vellemus, ut ubi habentur studia formalia, ibi etiam sit formalis Concionator, qui si per decem annos diligenter operam dederit, poterit ornari titulo Reverendi, quod si fuerit annis 20, gaudebit titulo Adm. Venerandi, si triginta, titulo Adm. Rev. et promoveri poterit ad dignitates Ordinis. Decimo quarto. Postquam moderni Patres Lectores Philosophiae, qui uno duntaxat triennio Philosophiae tradiderunt, iisdem fere iterum studentibus, iidem tradituri sint Theologiam speculativam, igitur sciant sibi nullam fieri injuriam, si eo ipso non donentur titulo Reverendorum, qui in posterum titulus Reverendi nulli citius attribuetur, nisi solum his, qui completo sui Lectoratus Philosophiae sexennio, quartum Theologiae speculativae plene compleverint annum, atque tunc iam in posterum pro semper gaudebunt titulo S. T. Lectoris, et sic moderni immediate Lectores Philosophiae, qui totum illius in tradendo trigennium impleverunt, nunc quidem tradent Theologiam, ac iterum demum Philosophiam, ac iterum Theologiam, cujus anno quarto et secundo triennii conjugato illius anno primo gaudebunt titulo Reverendorum. Et ne violetur Justitia distributiva pariter consentaneum esset, ut et Patres Praesidentes moderni, nonnisi decimo laudabiliter suae praesidentiae administrato anno, nec prius gaudeant titulo Reverendi, quod pariter intelligendum est de Secretarii, salvo solum moderno, moxque praeterito Ordinis Secretario, Romano Causarum Procuratore prout decidit Venerabile Assessorium. Alias multi brevi tempore in Ordine Mariano nascerentur Patres Reverendi, quos tandem difficile foret ad aliqua officia laboriosa applicare. Ii vero, qui apud aculeos extra Congregationem sine profectu ullo longum trahunt tempus, ab his si etiam nihil habent, et hoc quod habent auferatur ab eis. L. S. Fr Raymundus Nowicki Praepositus ac Visitator Generalis mpp. Ex Mandato A. R. P. Praeposito Generalis Fr Petrus Grocholewicz S. T. L. et Secretarius Ordinis mpp. [Prot.Mar.82] Litterae Pastorales Fr Raymundus Nowicki Sacrae Theologiae Lector Ordinis sub Titulo Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae Congregationis Marianorum. Praepositus ac Visitator Generalis, et in Domino Servus. Admodum Reverendis, Adm. Venerandis, Rev., Multum Ven., Ven. Religiosis, Patribus ac Fratribus in Christo Dilectissimis Salutem ab Eo qui est Vera Salus. Mirabilia sane nobiscum operante Altissimo, qui provida, et vere praedestinante Supernae Dispositionis energia, sancire, et praepotenti concursu moderari dignatus est vota et corda omnium dirigenda, ut unanimi voto, nobis onus et munus Superioris Generalis imponeretur. Quid igitur erat resistere sanctissimis
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==