-395Octavo. Ex quo in studiis aliquibus nullae toto anno a negligente professore peractae sunt disputationes et sabbativa, ideo conveniens est, ut in quolibet tum Philosophico tum Theologico speculativo studio unusquisque Lector saltim duas habeat disputationes et octo sabbativas. [120r] Nono. Capitale peccatum ebrietatis, ex quo trahit post se innumera mala, et praecipue maledictionem Venerabilis Institutoris, ideo renovatur ex praeterito Capitulo punctum numero octavum, de poenalitate et flagellatione non flagro, sed disciplina religiosa, non per famulos, sed per proprias cuiusvis passiones, si jejunium in pane et aqua non effectuaret correctionem, quodsi vero haec vita in ebrietate decesserit (quod Deus avertat), careat ecclesiastica sepultura. Decimo. Ex quo communis vita est anima religiositatis, hinc ad obviandas tum procurationes particulares, tum opiniones saecularium postpositivas inde exurgentes, tum obiectiones quandoque in jure justas, consentaneum est, ut loco triginta florenorum polonicalium cujuslibet anno dari solitorum pro comparando vestitu, provideatur pro religiosis praesertim junioribus Clericis et Fratribus Conversis habitus omni anno, pro quibus panni una ulna non excedat pretium quinque florenorum polonicalium, nec etiam indusia, tibialia, et calcei iisdem, denegari possunt, et sic servabitur honestas et uniformitas. Hinc prohibentur baculi auro ornati et chordae mirabiles, adeoque aliis non utantur ad baculos obductionibus, quam vel auri chalcaesis vel aliis levioris pretii aestimatis. Quoad chordas observetur quoque haec uniformitas, ut cum tribus nodulis more Seraphici Ordinis instructae sint. Undecimo. Toties per puncta commendata, et per Decreta Pontificia est demandata lex et consuetudo, ut in quolibet conventu cistula pro deponendo peculio cujusvis religiosi conservetur, extra quam sine licentia Superioris ullum peculium quispiam retineat, etsi quando talem licentiam obtinuerit, non sufficiet verbalis, sed desiderabitur scripto expressa. Hinc si quis ultra ducentos florenos polonicalios apud se occultaverit, sicque convictus, toto ille peculio ducentorum florenorum polonicalium excedente et superante privabitur, quod in fabricam non nisi conventus hujus expendetur. Missae tamen in minori proportione ad rem pro peccatis ab ea communitate eiusmodi religiosi absolvantur. Quod si vero quispiam ut proprietarius de hac vita decesserit, non sepeliatur in sacro loco. Duodecimo. Postulet Institutum nostrum Marianum, ut specialis zelus promovendi et ampliandi honoris Immaculatae Conceptionis B. Virginis habeatur, eapropter commendatur, ut omni die Sabbati Litaniae de Sanctissima Virgine Maria cum sua antiphona per praesentes in conventuali Missa Patres et Fratres (prout iam practicatum est) tono chorali decantentur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==