Decreta Ordinationes

-394Superiore visitatore iuxta proportionem delicti, ut in tuto servetur hoc in puncto cultus Dei et Sanctorum. Tertio. Ut Deus specialiter Ordini nostro benedicat, commendatur, ut lampas saltim de die, sin de nocte coram Venerabili Sacramento luceat, atque id non negligatur in dormitorio, mandatur per Decretum Clementis Papae VIII. Quarto. Sacri Canones exigunt, ut quando fiant expositiones Sanctissimi Sacramenti lmo 16 luminalia accendantur, secus potius non fiat expositio; 2 dout excipiantur confessiones publice in ecclesia, et non in angulis aut sacristia alibique; 3ti0 caveantur in ecclesia contra reverentiam loci sacri colloquia clamorosa aut risus; 4toClavis a tabernaculo Sanctissimi Sacramenti semper clauso, tuto aliquo in loco in sacristia conservetur; 5to Caeremoniae ecclesiasticae vg. in tangendis sacris a non constitutis in sacris, in deportanda stola a diacono, in communicandis fidelibus sine superpelliceo, inde deosculatione manuum tempore expositionis Sanctissimi; 6 toTem- pore contionis non [sunt] permissa sacrificia missae vel catechismi, quod ut exactius observetur, aliquis caeremoniarius ex Patribus destinetur. Quinto. Vota essentialia, videlicet oboedientia, paupertas et castitas conscientiam religiosi animi obligantia, ne a quopiam cujuscunque status, gradus et dignitatis, negligantur, ideoque transgressores eorum severe puniantur; vita communis custodiatur; procurationes tollantur, hinc qui sibi solet ore religioni proficere et vivere, videretur tanquam violator paupertatis Decretorum, vel maxime S. Concilii Tridentini Canonum notetur, peculiumque ab Cotollabus Pt apud depositarium ad id designatum deponatur, salvis duecentis polonicalibus florenis. Unde et equi aliaque superflua mobilia contra religiosam paupertatem comparata, ac sine expressa scripto data licentia Superiori usurpata tollantur. Sexto. Compertum est, quod in quibusdam conventibus et residentiis casus conscientiae non proponantur, eapropter resolutor casuum pro quolibet conventu deputetur, qui in spatio unius anni circiter quadraginta questiones casisticas resolvendas proponere studebit publice ad mensam, sive Superiore Loci et actualibus Assistentibus. Septimo. Cum Novitiatus sit janua religiosorum, ideo secundum Decreta Summorum Pontificum talis penes illum novitiorum Magister eiusque Socius instituatur qui probitate vitae ac morum exemplaritate ceteris praeluceat, nec nisi in Novitiatu segregato a professis degat, diligentemque animadversionem habeat ad dispositiones novitiorum ante professionem fieri solitas (quas seorsim in libro ad id praeparato annotabit) de rebus temporalibus, cui quid et quam ob rationem hoc vel illud redat prout fusius docent decreta, et Cap. 1 Statutorum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==