-392Servorum Dei, videlicet Venerabilis Servi Dei Stanislai Papczyński Sacerdotis Institututoris Ordinis Mariani, et Venerabilis Servi Dei Casimiri Wyszyński Sacerdotis Expraepositi Generalis; necnon R. P. Candidum Spourny S. T. L. et actualem Secretarium Ordinis. Quorum praesentiam in praefato conventu pro die 7ma mensis supra specificati desideratissime expectamus. Reverendos Patres Praesidentes, omnes de jure vocales solito more pro die 8va mensis ejusdem de mane invitamus. Quos omnes in Domino monendos esse non praetermittimus, ut memores suarum legum, iter suum cum omni modestia et exemplaritate prout decet religiosos perficiant. Praeter autem supra nominatos vocales, omnibus aliis cujuscunque sint gradus, vel dignitatis, aut conditionis, quibus videlicet veniendi ad Capitulum facultas de iure vel consuetudine non competit, accessum ad eundem conventum capitularem interdicimus atque prohibemus, sub poena apostasiae ipso facto incurrenda, nisi forte quibus adeundi facultas specialiter a nobis fuerit concessa. Curent autem PP. Superiores Locales circa egressum ad Capitulum, ut in bono statu iuxta obloquentiam legum relinquant suos conventus; deferantque secum [81] ea, quae de lege, more et consuetudine Provinciae assumere et deferre tenentur. Specialiter vero rationem totius administrationis, et debitorum activorum, et passivorum, missarum absolutarum et absolvendarum tot, et tot numero. Item inventaria omnia, eorumque augmentum, reparationem ecclesiarum, et conventuum, et haec ac similia omnia accurate conscripta, et subscripta a Discretis Loci, pro loco in uno exemplari, et in altero Capitulo exhibenda assumant. Similiter etiam PP. Lectores professores Judicia conscientiosa de vita, moribus, scientia transmittant. Ne vero post recessum Superiorum Localium e suis respective conventibus iisdem conventus sine suis Superioribus remaneant, igitur RR. Patres Viceprae- sidentes in legitimos Superiores instituimus, ac sic institutos declaramus, nisi ex matura deliberatione, justa de causa, aliud in aliquo conventu, a nobis ordinatum fuerit, mandantes omnibus de [et,Goź/.] singulis religiosis, ut illis tanquam suis Superioribus in omnibus oboediant, et debitam exhibeant reverentiam. Patres vero Vicepraesidentes conventum serio in Domino monemus, ut suo commissos regimini, prudenter et charitative dirigant. Obligamus quoque Omnes Superiores in merito Sacrae Oboedientiae, ac sub poena excommunicationis per Summos Pontifices in eos lata, subditos vero sub poena perpetuae inhabilitatis ad omnia officia ordinis, ut caveant a directa, vel indirecta, pro se vel pro aliis procuratione suffragiorum, et a recursu ad quascunque persona extra Ordinem, pro officiis et promotionibus earum interventu obtinendi. Ut vero justitia servetur distributiva in electionibus, a nutu Dei ex Alto toti pendeamus, in quem finem ordinamus, et consueta suffragia pro felici successu electionum, et actionum capitularium, fieri solita, usque ad diem Capituli persolvantur. Ipsa vero die Capituli Missa de Spiritu Sancto in quolibet conventu mane solemniter decantetur. Sacerdotes vero in Missis lectis collectam de Spiritu Sancto addant. Permittimus etiam omnibus
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==