-391Sacrarum Paginarum expositores mente revolvebant: Qui nam Angelus liberaverat de carceribus Herodis S. Petrum Apostolum? Et qua de causa, non seipsum effecerat liberum? Ad primum Pantileon existimat fuisse S. Michaelem Archangelum, quia cum sit Ecclesiae Patronus, venit Petrum ipsum Ecclesiae Caput ac Principem defendere ac liberare. Ad secundum Sanctus Chrysostomus: Si quis mihi diceret: Quid malles, an esse Angelus, an Petrus? Mallem esse Petrus, propter quem venit Angelus, illa mihi prodessent vincula. En apparet qui perseveranter persistit in Ecclesia, atque in ordinum monasteriis, veluti involuntario salutari carcere, propter hunc veniunt, cum firmissimo patrocinio Angeli, una cum principe gloriosissimo Michaele, defendere adversus mundum, [80] carnem, satanam, Uberare de angustiis, tentationibus, molestiis, persecutionibus, odiis, mortificationibus patienter tolleratis, et quam maxime Uberare a morte aeterna infehci. Illa vincula et catena sacrae successionis ecclesiasticae sic necessario possunt [prosunt, Goźl], sine quibus quemadmodum Sine fide impossibile est placere Deo, Hebr 11 v. 6. Revolvebamus ex munere nostro ad hunc effectum desuper destinati, hanc Provinciam IncUtam, considerando praedictae Apostohcae Successionis, intaminatam conservationem. Et experti sumus utramque manum hic adesse ad propositam, videhcet doctrinam et exemplum, quibus veluti fortissimis armis, tum a vigilantissimis Superioribus Provinciae et conventuum, tum ab aliis optimis viris et exactis officialibus, tum a cunctis perfectissimis religiosis, defenditur, tuetur et conservatur. Quocirca satisfaciendo muneri nostro, nec arbitrantes sufficere solum, perambulasse Ecclesiam, et ei praesenti providisse nexus ad necessarios ad retinendam eo magis, et firmius successionem hanc, sed insuper volentes ejus indemnitati ac integritati stabilius prospicere in futurum, decrevimus, ea qua fungimur potestate vocare vos selectos et electos, istius Provinciae Superiores dignissimos, ut aliis requies a laboribus, alios quos ad hoc idoneos, ad portanda onera compertum fuerit labor imponatur, per praesentes litteras convocamus. Et hunc in finem de speciali licentia Reverendissimi Patris Paschalis a Varisio, Ministri Generalis Superioris Honorandissimi celebrationem Capituli Provincialis in Conventu Mariampolensi ad Sanctam Crucem pro die 9na Junii anni currentis indicimus ac determinamus. Ad quod Capitulum celebrandum, omnes de jure vel consuetudine vocales convocamus. Et imprimis expetimus et invitamus primum Inclitae Provinciae Caput A. R. Patrem Adrianum Ignatowski, Praepositum Generalem actualem, Adm. Reverendos Patres Ordinis Hyacintus Wasilewski Expraepositum Generalem, necnon Praesidentem Actualem Conventus Mariampolensi, Isidorum Taudt S. T. L., Admodum Venerandos Patres Assistentes Ioannem Nepomucenum Czermak et actualem Magistrum novitiorum, Ioachimum Staniewski, actualemque Praesidentem Conventus Beresdoviensis, Raymundum Nowicki, actualemque S. T. L.; Hilarium Orłowski, et actualem Magistrum novitiorum, Procuratorem Causarum Venerabilium
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==