-390nostrae jurisdictionis, commissionis, visitationis et actus futuri capitularis audeat extra terminum suae Provinciae et conventus divagari, nisi de nostro consensu expresso, justis de causis cum omni promptitudine tribuendo. Volumus denique, idque omnibus Superioribus Locorum incalcamus, ut diligenter curent, ea omnia in visitatione futura exhibere, et producere, quae secundum Leges et consuetudinem Visitatoribus Generalibus exhibenda et producenda sunt. Ad ultimum mandamus, ut istae Litterae Nostrae Patentales postquam receptae fuerint, in plena communitate perlegantur, lingua vernacula explicentur, protocollo unicujusque conventus inscribantur, et notata die publicationis earundem cum inscriptione Superioris de conventu ad conventum juxta ordinem cursoriae a foris annotatum, per fidelem latorem sine mora transmittantur. Valete in Domino A A. RR. RR. ac Religiosi Patres, ac Fratres, ac pro bono Ecclesiae, Regni, et istius Provinciae, ac pro me indigno servo Vestro Divinam exorate clementiam. Datum in hoc Conventu [ad Sanctum Michaelem Archangelum Korabieviensi die 6ta Maii Anno Domini, Goź/.] 1776to. L. S. Fr Petrus Jerzykowicz Reformatorum Commissarius Visitator Generalis mpp. n. [Prot.Mar.79] Fr Petrus Jerzykowicz Ordinis Minorum Reformatorum Provinciae S. Antonii in Maiori Polonia Definitor Actualis S. T. L. et in Ecclesia Conventus Szczavinensis Concionator. Istius vero Provinciae et Instituti Immaculatae Conceptiosis B. V. Mariae AA. RR. PP. Marianorum Commissarius Visitator Generalis ac humilis in Domino Servus. Admodum Reverendis, Reverendis, ac Religiosis dictae Provinciae Patribus, et Fratribus Salutem et Benedictionem. Et universim per Provinciam in nostris primis Litteris, et singillatim per conventus in assertionibus, loquebamur potissimum de legitima Successione Ecclesiae, et nunc quoque de eius circumstantia cessare non existimamus. In illa etenim fideles fundantur, Infideles confunduntur, religiosi status in sua sancta vocatione roborantur. Quapropter continuo rememorandum est, de hoc fidei Divinae vinculo, relicto a Salvatore Principi Apostolorum, et ab illo legitimis successoribus, et denique a potestate istorum, reliquis Superioribus, quorum mimus primarium est, et istam pretiosam catenam non disrumpere usque ad consummationem saeculi, et in suis respective subjectis, eandem quam nitidissimam custodire, conservare, et retinere, quoniam aeterna animarum salus nequit esse aliter, si non ut illa catena successionis, et sub clavi Divinae potestatis, uti ipse palam Salvator Mundi locutus est: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, Math 18 v. 17.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==