-386proportionem reducti census pariter reducere dignarentur, remonstrandum voluit. Quapropter PP. Superiores Locales conventuum, quibus ejusmodi obligationes obnoxiae sunt, R. P. Praeposito Generali tempestive notificare ac fundati consignatas praesentare tenebuntur. 3Uo. Ut conventibus, ex quibus in uno degit Procurator Processus in ordine ad Beatificationem Venerabilis Servi Dei, et in altero, in quo quidem causae non manu tenet Viceprocurator praetensae in compensationem omittendarum habendae missarum bonificationi fiat satis, Venerabile Assessorium statuit, quatenus Procurator et Viceprocurator missas omnes, quas justa de causa, et nonnisi in hac causa moti processus omittere contigerit, sub conscientia annotare, dataque occasione A. R. P. Praepositi Generali (ut eas inter Conventus Mariampolensem, [187] Beresdoviensem et Miroslaviensem ad absolvendum aequaliter distribuendo, Rasnensi vero solum conventui, quae tantum per Viceprocuratorem omissae fuerint applicare valeat) significare non negligant. Quodsi vero extranea de causa a praelaudato negotio aliena ejusmodi missae omissae fuerint, protunc nullus ex recensitis conventibus ad eas suscipiendas obligabitur. 4to. Commoditati ac utilitati studiorum providendo A. R. P. Praepositus Generalis libros Theologicos auctorum Amorth, Koch et Harmes pro peculio ex cassa beatificationis accommodato comparatos, atque hucusque praetensioni et repetitioni dictae cassae obnoxios et obligatos ex gratiosissima munificentia redimere, ac a vinculo memorati debiti libertare spopondit, applicando illos huic conventui, in quo pro eo tempore movebitur studium Theologiae speculativae, secus in casus vacationis studii theologici ad bibliothecam determinandi per A. R. P. Superiorem Generalem conventus spectabunt approbante gratoque animo id acceptante Venerabili Assessorio paris etiam tituli, post consumptum infortunato eventu in conflagratione Conventus Goźlinensis, dignae memoriae per R. P. Mraaz S. T. L. et Secretarium Ordinis e medio flammarum erepti Libri Theologici auctorum Kornelius et Amort censendi sunt. 5to. Ad hauriendum ex ordinata Sacrae Scripturae ad mensam Canonicam Lectione uberiorem fructum, decisum est, ut passim occurentes Genealogiae Judeorum Cathalogi Nominum et facta, quae species inhonestas animo ingerunt omittantur, sic in particulari omittatur lmo. Ex Libro Genesis Caput 5 totum; Item Caput 34, 36,38, et 39, 2do. Leviticus Liber totus, 3ll°. Ex Libro Numerorum Caput 1, 2, 3,4, 25, 26, et 39, 4to. Ex Libro Jozue Caput 16,17,18,19, 5to. Ex Libro Iudicum Caput 19, 6to. Ex Libro Ruth Caput 3, 7,
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==