-3877mo. Ex Libro Paralipomenon Caput 1, 2, 3,4, 5, 6, 9, item Caput 23, 24, 25, 26, 8VO. Ex Libro lmo Ezdrae Caput 2, 9no. Ex Libro Judith Caput 11, 10mo. Liber Psalmorum et Cantica Canticorum, llmo. Ex Ezechiele Caput 16, 23,41 cum sequentibus, 12mo. Ex Danielis Caput 13, 13mo. Ex Oseae Caput 1, 2, et 3. Novum vero Testimonium totum semper legatur. Potest tamen subinde haberi, et circumstantias temporis respectis si videlicet Dominica Passionis legatur Caput 26 Matth. infra hanc Feria 2da et 3tia Caput 27 Matth. Feria 4to et 5to Caput 14 Marci, Feria 6to et Sabbato Caput 15 Marci; demum Dominica Palmarum Evangelium Palmarum, Feria 2 Caput 22 Luci, Feria 3 Caput 23 Luci, Feria 4 Caput 18 Joan., Feria 5 Caput 13 Joan, usque ad 16 in Parasceve Caput 19 Joan., Sabbato Sancto Caput 28 Matth. usque ad v. 8 legi potest. 6to. Ad fovendam et conservandam inter Officiales conventus mutuam Charitatem commendatum toties iterum repetitum punctum: Ne PP. Praesidentes ad Gubernium conventus [188] Sano Discretorum judicio avertantur, et sed neque hi, si rectos progressus istorum judicaverint perniciose contradicent. 7mc. Venerabile Assessorium Superioribus Localibus commendatum esse voluit, quatenus inventaria, in quibus mobilia omnia (tam ad usum communitatis deservientia, quamvis in cujusvis conventus) praedio reperibilia specifice consignata annotentur. Tum etiam regestra percepti undecunque frumenti, aut in necessitatem conventus expensi comparentur, ut omni Anno revisu subscribentur. 8VO. In favorem et commoditatem studiosorum statutum est, ut pro omnibus qualibet Hebdomada tempore hiberno idque gratiam praevie pro Explicatione Lectionis duae Candelae sebaceae ex eos contribuantur. 9no. Ne Breviaria ad usum nonnisi in Choro Psalentium atterantur, statuitur, ut quilibet religiosorum provisu proprio praetermissis innanibus in res superfluas expensis Breviarium parare satagat, ut eo extra Chorum Uberius uti valeat. Datum in Conventu Rasnensi sub Titulo Divae Annae Anno et die ut supra Fr Adrianus Ignatowski Praepositus Generalis mpp. Ex mandato Adm. Rev Patris Praepositi ac Visitatoris Generalis Fr Candidatus Spourny S. T. L. et Secretarius Ordinis mpp.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==