Decreta Ordinationes

-384inveniamini. Post pusillum enim unumquemque vestrum, quos in sinu cordis nostri soliciti semper gestamus, in osculo pacis personaliter salutare desideramus, ac in significationem paterni affectus hisce charitatis plenis, voluimus praevenire Innotescentialibus Litteris omnes et singulos Admodum Reverendos, Admodum Venerandos, Reverendos, Multum Venerandos Venerandos Religiosos in Christo Patres ac Fratres dilectissimos de proxime imminenti Canonica Visitatione, praemonentes ad quam nos iam accinctos declaramus quamobrem religiosos omnes extra conventum degentes revocari Volumus, ut cum singulis gaudium nostrum dividere valeamus. Exordium autem Visitationis nostrae Canonicae sumemus ab Augustissimo Altaris Sacramento et implorata Spiritus Sancti gratia inquisitionem efformabimus circa unumquemque de cultu huic Sacramento debito, de consueta juxta morem in ecclesiis nostris promoveri solita laude Divina, chori vigilantia, exacta poenitentiae frequentatione, regularis observantiae manutentia vitae et morum integritate, fraterna charitate, pace ac cuiusvis conventus tranquillitate, tum debita a subiectis suis Superioribus reverentia et oboedientia, quae praestantior est quam victimae, sin aliter quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Tum examinabimus utrum Superiores Locales praeteritae Congregationis nostrae elapsi anni puncta ad effectum deduxerint, ac in specie illum, quod concernit missas fundatiales, executioni mandaverint, utrum desolutiones aliquas ex negligentia non admiserint; sacristiam, bibliothecam augmentaverint, solaria consueta sui conventus religiosis exsolverint, immo etiam, utrum ipsi religiosi debita aliqua non contraherint, aut contracta expunxerint. Hinc a PP. Discretis conventuum de persolutione ab omnibus nemine excepto recollectionum, de pietatate, applicatione, capacitate, modestia ac sobrietate si, sint Lectores suorum discipulorum, de vita et moribus Fratrum Conversorum, nec non de concordantia aut discordantia regestrorum, tam perceptae undecunque illa proveniat, quam expensae in quacunque necessitates conventus pecuniae, speciale exquiremus testimonium, ac postremo a RR. PP. Praesidentibus [62] officii sui in scripto omnino exhiberi nobis volumus resignationem. Caeterum quod res est pro celebranda anno currenti in Conventu nostro Rasnensi Annuali Congregatione Admodum Reverendos Patres Congregationis, Admodum Venerandos Patres Assistentes actuales, et quibus de iure et more competit, die 25 mensis Iunii, tribus diebus, ut consuetudo invaluit, anticipatis, omni qua decet humanitate invitamus, aliis vero omnibus sub quocunque colore, sine expressa licentia, aditum et praefatum conventum eo tempore sub poenis ex arbitrio nostro infligendis interdicimus. Utque praelaudatus actus ex voto succedat, suffragia consueta, a die intimationis praesentium post Tertiam et Vesperas ad usque tempus praememorati actus, diligenter persolvenda injungimus, tum ipsa die occurentis Congregationis Missam de Spiritu Sancto Votivam (sub qua Fratres omnes tum Clerici tum Conversi reverenter ac devote communiccarent, Sacerdotes vero in Missis privatis collectam

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==