Decreta Ordinationes

-383Alioquin si vita vestra caligat erroribus, si mundanis cupiditatibus obnubilatur, si saecularium negotiorum depravatur circumventionibus, reliqui omnes, qui in vos tamquam speculum oculos coniciunt, errores vestros induent et signentur. Quapropter providete bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ut in eo, in quo detrahere videntur vobis tamquam malefactoribus errectis actionibus, vos considerantes glorificent Deum in die visitationis. Attendite ergo soliciti probabiles vos exhibere Deo, ut qui aliis legem vivendi dicitis, hanc primi impleatis non enim loco sanctificatur homo aut dignitate, sed vitae integritate et rectitudine cordis, nec quoque sanctorum filii censentur, qui loca eorum occupant, sed qui exercent opera sanctorum. Hinc contendite omnes sic vitam moresque componere, ut habitu, gestu, incessu aliisque actionibus nil, nisi grave, moderatum, ac religione plenum praeferatis veritatem facientes in charitate crescatis in illo per omnia, qui est caput Christus (ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem Iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram unicujusque membri) et qui augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate memores eum dem vos habere magistrum, eumdem omnes reparatorem, a quo empti estis praetio magno, eodem omnes a quae in verbo vitae regeneratos et Filios Dei, coheredes autem Christi constitutos, ac eodem Verbi Divini pabulo enutritos, omnes demum imus corpus esse in Christo, singulos autem alterum alterius membra, atque idcirco necesse omnino est, ut omnes communi charitatis vinculo simus colligati, cum omnibus pacem habeatis, nec cui debeatis quidquam, nisi ut invicem diligatis, nam qui diligit proximum legem implevit, summe prosequentes odio, offensiones simulates, iurgia, insidias aliaque ab antiquo huiusmodi humani generis hoste excogitata et excitata et inventa ad perturbandam impoliendamque vestram facillitatem semina. Omnes tandem totis viribus contendite veram sapientiam sibi comparare. Quod si zelum amarum habetis et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem, non est enim ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum, quae autem desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suavibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis. Hoc vero dicimus et testificamur in Deum, ut non ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui tenebris obscuratum, habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorom, qui desperantes semetipsos tradiderunt saecularibus desideriis in avaritiam. Vos autem non ita didicistis Christum, ut illum audistis et in ipso educti estis. Attendite quoque ad petram, unde excisi estis, et ad cavernam laci, de qua praecisi estis sic etenim ambulantes reportabitis illius gloriosae resurrectionis donum, cuius iam in Christo percepistis effectum et prout cognovistis praestita, discatis sperare promissa ad Dei sui praeteritam praesentemque bonitatem quasi futurorum securi in posterum temere cautionem. Vigilate igitur in omni opere bono fructificantes, ut in scientia Dei crescentes

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==