-381Vesperas solemniores inchoentur Vesperae Defunctorum, et his etiam finitis eodem ordine terminanda est devotio ameridiana [postmeridiana], quo matutina, hac tantum servata distinctione: quod sicut de mane praecuribuntur Litaniae de Nomine Iesu cum melodya Iesu w Ogrójcu etc. ita hic post Vesperas cantandae sunt Litaniae Loretanae de B. V. cum melodia Przez Czyśćcowe upalenia etc. Cavendum autem est lmone ad maius altare tempore, quo durat expositio Sanctissimi, Missae illud legendo permittantur, excepta unica primaria, in qua fit expositio. 2do Occurente infra Octavarium huius devotionis die dominico Missa de Requiem in colore nigro decantetur, qua tunc exposito Sanctissimo celebranda est ad majus altare per applicationem in paramentis coloris albi manente tamen semper tumido, salvaque etiam processione, ac conductu lugubri. Dedimus in Conventu nostro Skórcensi sub tempus Annuae Congregationis anno mense et die, quibus supra. Fr Adrianus Ignatowski Praepositus Generalis mpp. L. S. Ex mandato Adm. Rev Patris Praepositi ac Visitatoris Generalis Fr Candidatus Spourny S. T. L. et Secretarius Ordinis mpp. Congregatio Generalis in Conventu Rasnensi a. 1775 Litterae Innotescentiales [Prot.Mar.60] Fr Adrianus Ignatowski Ordinis sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Congregationis Marianorum Praepositus ac Visitator Generalis et in Domino Servus. Admodum Reverendis, Admodum Venerandis Reverendis, Multum Venerandis, Venerandis, Religiosis in Christi ac Magnae Matris Nostrae intaminatis Visceribus Dilectissimis Patribus ac Fratribus Salutem et Marianam Benedictionem. Dominus Noster Iesus Christus, Princeps Pacis et amator charitatis, quam hunc in mundum veniens, per angelos primum pastoribus iis nimirum qui diu, noctuque gregi suo fideliter invigilabant, significavit, ac demum per seipsum post resurrectionem antequam caelos ascenderit, semel et iterum suis reliquit discipulis, et cum omnia Deo Patri reconciliavisset pacificans per sanguinem crucis, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt, Apostolis etiam huius mysterii tradidit ministerium, posuitque in eis verbum mirabilium salutis nostrae, ut legatione fungentes pro Christo, qui non est dissensionis Deus, sed pacis et dilectionis, universo orbi pacem annuntiarent, et ad id potissimum sua conferent studia et labores, ut omnes in Christo geniti solicit! essent servare unitatem spiritus in vinculo pacis, sicut vocati
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==