Medricensem factam Conventui Rasnensi cum obligatione perpetua recitandi qualibet die post Vesperas responsorium Libera me Domine etc. et orationem Fidelium Deus etc. nec non omni anno unius missae de Requiem cantandae cum Vigiliis unius Nocturni, declaramus memoratam perpetuam obligationem consentiente legatore mutatam iam pridem fuisse intemporariam mille missarum, a dicto conventu persolvendarum, ex quibus iam quingentae stante Praesidentia A. R. P. Isidori Taudt Patris Ordinis secundum praescriptam intentionem absolutae sunt; reliquae vero quingentae manent absolvendae sub hac conditione, si residuitatem librorum juxta appromissionem post fata legatoris communitas Rasnensis perceperit verum non secuto effectu inita est obligatio. Aliter tenedum est de obligatione unius Missae qualibet hebdomada perpetuis temporibus a communitate Rasnensi, pro animabus persolvendae, utpote quae summae a Perillustri Domino Petro Sufczyriski Generali Conventui Rasnensi legatae plenius correspondet. Ne autem eiusmodi obligationes fundatiales aut legales sive perpetuae sive annuae, sive temporariae seu menstruales seu hebdomadales aliquando forte oblivioni tradantur, ideo diligentiae RR. PP. Praesidentium commendamus, ut tales in Tabellam seorsivam distinctis suis marginibus et latereculis dispositam cum expressione anni, mensis, legatoris et obligationis transcribi, et in sacristia vel alio patentiori loco appendi curent. Immo etiam originalia documenta omnium erectionum, introductionum [177], legationum, et quavis alia in Archivo nostro Generali, penes conventus vero nostri copiatim translata pro omni securitate, conservari decernimus, idque curae et sollicitudini Superiorum commendamus. 111° Prudentissimae eorum, qui in sortem Domini sunt vocati gubernatrix regularis manutenetia cupiens ipsoque non solum in statu mentis optimo verum et in habitu corporis convenienti Deo in Altissim Ls famulari, tametsi habitus monachum non faciat, modum tamen ordinati vestitus extrinsecaeque decentiae praesumpsit; condignus enim est, ut qui sunt forma facti gregis ex animo, irreligiosi habitus lascivia conspicientium offendant aspectum, morumque inducant pravitatem. Unde nos pro religiosae observantiae decorem impigro affectu vigilantes, et quidquid reprehensioni obnoxium est, revocantes pridem statuta monita, oblivioni iam forte iterum tradita innovamus, omnes et singulos religiosos specialiter vero Superiores, quos hoc in puncto toties devios comperimus monendos volumus et monemus, ne sine praescripto religioso habitu Regulari hinc inde divagari praesumant, juxta Decr. Refor. Reg. felice Recordationis Clementi et Urbani VIII et Constitutionibus nostris, Cap. 3, p. 6. IVto. Regularis disciplinae observationi rectaeque novitiorum educationi ibi, ubi Novitiatus instituti sunt, illud etiam magnum impedimentum afferre compertum est, si novitii stante probationis tempore scholasticis occupationibus adigantur, qui nonnisi in solis spiritualibus exercitiis statum religiosum concernentibus per solum
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==