Decreta Ordinationes

monasticam supellectilem [174] augmentaverint? Debita sive active sive passive contracta expunxerint? Solaria religiosis consueta exsolverint? Familiamque domesticam pacificaverint? Imo etiam religiosi Patres et Fratres sive intra sive extra Congregationem creditoribus suis satisfecerint? Prout et de aliis, quae medelam salutarem exposcunt, dum inquiremus omnia et singula ut nobis fiant patentia, et fideliter confisa virtute oboedientiae obstringimus, nihil tamen confictum audire cupimus, immo compertum figmentum severe puniemus. Caeteroquin Patribus Discretis serio injungimus, ut de exacta observantia Regulae, Constitutionum et Statutorum punctorum, ac in specie de persolutione ab omnibus nemine excepto, recollectionum, de pietate, diligenti applicatione inde capacitate, oboedientia, modestia ac sobrietate (si sint lectores), suorum discipulorum, de vita et moribus Fratrum Conversorum (quos juramento de integra precum suarum persolutione, et quaestuarios insuper de fidelitate secundum puncta ligari volumus) sincerum dent testimonium. Item iidem Patres Discreti percepta, expensa, et remanentis pecuniae fideliter numeratae summarium a se subscriptum una cum juramento depositarii conventus, alteroque seorsivo juramento de persolutis, et applicatis missis cum simili summario missarum per decursum anni persolutarum, et earum remanentiae cum proportione stipendiorum pro iisdem relictorum. Tum consignationem proventuum ex capellaniis, et in fabricam conventus, ubi movetur, expensarum; nec non facta calculatione regestrum Confraternitatum fidelem annotationem extradent; immo vero si quid nocivum in damnum Congregationis, aut cuiusvis conventus per quempiam religiosorum sive ex se, seu ex personis saecularibus immerserit, aut bonum aliquod neglectum fuerit, id omne absque livore, invidiae, aut metu vano et inutili palam facere obligabuntur. Tum Reverendi Patres Praesidentes resignationem sui officii in scripto ad futuram Congregationem transmittere tenebuntur; pro qua Adm. Reverendos Patres Congregationis, Adm. Venerandos Patres Assistentes actuales, et quibus de jure et more competit tribus diebus ente actum ipsum praeviis, scilicet pro die 21 praememorati mensis perhumaniter invitamus. Caeteris vero omnibus ad relatum conventum absque facultate a nobis impetrata et expressa Aditum praesumptum penitus interdicimus sub poenis inevitabilibus, judicio nostro arbitrariis. Ut autem laudatus actus votis succedat secundis consueta suffragia auxilii Divini imploratoria, a praesentium Litterarum intimatione in choro post horam Tertiam et Vesperas inchoanda, et ad diem altefacti actus devote continuanda, ipse vero die Congregationis dicta 24 Missam de Spiritu Sancto votivam decantandam (in qua Fratres omnes Clerici et Conversi devote communicent, Sacerdotes vero suis privatis in Missis collectam de Spiritu Sancto ut adjungere non negligant) commendamus. Ne autem ad praesentium quempiam de Ordine Nostro lateat, ut Reverendi Patres Praesidentes easdem ad mensam canonicam praesenti tota communitate publicari, quibus opus fuerit explanari, protocolo conventus ingrossari, ac tandem

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==