Decreta Ordinationes

-376donavit vobis, ita et vos. Super omnia autem charitatem habete, quod est vinculum perfectionis, et pax Christi exultet in cordibus vestris. Quae dum cordibus vestris peramanter instillare anhelamus, vos novella germina sanctitatis, germen pium, examen novellum, flos nostri honoris, et fructus laboris, et vos omnes, qui statis in Domino, apostolicis verbis alloquimus. Ecce! dies adveniunt, in quibus Dominus dicit: modicum et videbitis me, et iterum modicum, et non videbitis me; satagite igitur expectantes immaculati et inviolati inveniri in pace. Dei enim dosponente providentia (ut jam pridem per nostras Pastorales vobis intimari fecimus) postquam in cura et sollicitudine omnium vestrum confirmati simus, legationem iterum hodie ad vos pro Christo suscipimus; putatisne. Nos tanto muneri non ex animo responsum scimus, quod aeque sapientibus, ac prudentibus ac insipientibus debitores facti sumus, ideoque primas et principales cogitationes vobis despondimus, ita ut cogitationes nostrae et vestrae sint pro bono non proprio et privato, ut male vultis, sed pro vestro et omnium communi. Equidem fatemur et agnoscimus cum Apostolo, quod non simus sufficientes cogitare aliquid a nobis ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, qui idoneos nos fecit ministros mysteriorumque dispensatores. Quapropter omnes et singulos Admodum Reverendos, Admodum Venerandos, Reverendos, Multum Venerandos in Christo, religiosos Patres et Fratres, dum in osculo pacis salutamus, et intimo cordis affectu amplectimur praesentibus hisce nostris Innotescentialibus Litteris ante futuram Annualem Congregationem anno currenti die 24 mensis Iulii in Conventu Nostro Skórcensi celebrandam a nobis praemonendos esse ducimus, ad quam praeveniendam Canonica cuiusvis conventus Visitatione jamjam nos accinxisse intimamus, atque Reverendos Patres Praesidentes ad hanc circumspectionem hortamur, ne praesentiam cujuspiam religiosorum absentium proxime venturi cum taedio desideramus, sed omnes, quotquot sunt extra conventum degentes sine protractione morae revocandos volumus, ut eo facilius etiam eorum honestis desideriis satisfacere valeamus. Ordinemur autem Canonicam Visitationem nostram ab Augustissimo Altaris Sacramento, et invocato Sanctissimo Spiritu examinabimus: Utrum huic Sacramento cultus debitus exhibeatur? An laudabilis mos promovendae in ecclesiis nostris laudis Divinae, chori vigilantia et praecepta poenitentiae frequentatio exacte observetur, regularisque manuteneatur observantiae? Num vota sollemnia jacturam aliquam non patiantur? Num charitas fraterna inter vos vigeat? An e converso rixae, contentiones, dissidia et iniquae contra Superiores a junioribus conspirationum semina non foveantur? An e contrario Superiores a suis subjectis non postponantur, aut suis subjecti Superioribus sine expressa licentia extra conventum sub futili et inordinato praetextu non divagentur? Et an obligationes sui officii non negligant? Hinc Patres Concionatores suas totius anni conciones diligenter collectas ad subscribendum tempore visitationis praesentare meminerint? Reverendi Patres Praesidentes utrum reparationes ecclesiae, conventus et praediurum non neglexerint? An aliquas desolationes ex incuria non admiserint? An sacristiam, bibliothecam et

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==