Decreta Ordinationes

-375Congregatio Generalis in Conventu Skurcensi a. 1774 Litterae Innotescentiales [Prot.Ras.172] Fr Adrianus Ignatowski Ordinis sub titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Congregationis Patrum Marianorum Praepositus ac Visitator Generalis et in Domino Servus. Admodum Reverendis, Adm. Venerandis, Reverendis Multum Venerandis, Venerandis religiosis in Christi ac Magnae Matris Nostrae intaminatis visceribus Dilectissimis Patribus ac Fratribus Salutem et Marianam Benedictionem. Mirabilia salutis nostrae, quae praetio sanguinis sui universitatis Conditor aestimavit, a die corporalis ortus ad usque exitum passionis, posthanc vero ruptis mortis vinculis, quae vim suam in eum, qui peccati erat nescius, incedendo perdiderat, per dispensationem charitatis specialiter impleta sunt; idque ita, ut infirmitas in virtutem, mortalitas in immortalitatem, contumelia transiret in gloriam, quam Dominus noster Iesus Christus manifestis argumentis multorum declaravit aspectibus in terris, donec triumphum victoriae inferret simul et caelis. Sicut ergo Resurrectio Domini fuit nobis causa laetitiae, quod sublato dirae mortis metu non solum animae, sed etiam carnis immortalitatem declaravit, ita Ascensio Eius in caelos praesentium nobis est materies gaudiorum, dum naturae nostrae humilitas in Christo super omnem caeli militiam, et ultra omnium altitudinem potestatum ad Dei Patris est provecta concessum. Quo ordine operum Divinorum nos fundati, nos aedificati sumus, ut mirabilior fieret gratia Dei cum remotis iisdem a conspectu hominum, quae merito sui reverentiam sentiebantur indicere, religio non deficeret, spes non fluctuaret, charitas non teperet. Videte ergo vestris titulis ornatissimi Patres ac Fratres dilectissimi inter caeteras caelestis disciplinae vias, quibus ad consequenda divinitus praemia mediis provocemini: considerate, quid magis sit vel utilius ad vitam vel majus ad gloriam quam ut, qui praeceptis Dominicis obsequio timoris, ac devotionis innitimur, charitatem maxime tota observatione tueamur. Est enim illa cum Deo nobis communis, nam inde charitas incipit, unde claritas eius et dignitas caput sumit, sed origo et magnitudo charitatis Deo auctore procedit, si ergo Dominus nobis et Pater Deus est, sectemur charitatem Domini pariter et Patris, quia et servos oportet esse obsequentes, et filios non decet esse degeneres. Quapropter deponite iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem Eius, qui creavit illum, induite vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti in viscera [173] misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut et Dominus

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==