-3728VO. Quoniam ebrietas est multorum mater vitiorum ac plurimum in aliquibus religiosis nostris dominatum teneat, igitur ad eam sapiendam statuimus, [ut, Gos/.] si quis e graduatis se scandalose, prout deductum est, inebriaverit, recollectionem octiduanam cum jejunio diebus mortificationis absolvat, et si se non emendaverit, officio, quod habet privetur, nec unquam in posterum ad ullum gerendum tamquam inhabilis et insufficiens promoveatur. Fratres vero Conversi et juniores per mensem carceribus mancipentur, trinum in qualibet hebdomada in pane et aqua jejunium servaturi, diebus mortificationis [manu, Goźl] duplicata flagellentur, et haec si ad emendationem in his procurandam non suffecerint scuticentur. Fratribus proinde Clericis et studiosis crematum non detur, nisi aliquando, sed raro debilitatis aut alterius infirmitatis suaserit ratio. 9n0. Pervenerunt ad aures nostras saecularium Congregationi nostrae addictorum dolorosae querelae contra quosdam religiosos nostros, qui expertas honestatis et charitatis enormia quaeque, quae calamus horret exprimere, scelera in domibus saecularium plurimum scandalosa dudum Constitutionibus nostris et canonicis reprehensa, et excommunicationi subjecta patrare, ac alibi honestiores se religiosos calumniari non verentur; ideo in posterum statuimus, quod si vel semel simile quid deductum fuerit, talem gradu suo, quem habet privandum, et ad ulteriora officia obtinenda inhabilem declaramus. Pro calumnia vero revocationem dictorum coram iis, coram quibus cum blaterasse innotuerit assignamus. Quod si quis de junioribus talis compertus fuerit, praeter retractationem insuper crucem per totum refectorium in longum et latum, lingua protensa formabit, per duas hebdomadas servato in qualibet trium dierum jejunio incarcerabitur, indeque emissus ad mortificationes novitiorum restituetur. IQino patres Concionatores recentes suas conciones cuiuslibet anni diligenter collectas et munde ligatas A. R. P. Praeposito Generali in Visitatione Canonica subscribendas praesentabunt, aliter si neglexerint, poenae privationis suo officio, nec altero obtinendo subjacebunt. Oblationes annuae pro commemorandis defunctis singulis diebus Dominicis et Festis, sicubi dantur apud depositarium seorsive deponantur, nec amplius in usum Concionatorum cedant, sed pro necessitatibus ecclesiae expendantur. Particulares tamen oblationes accidentariae, quales sunt per aliquos grossos, ad Concionatores semper spectabunt. [170] Aliter autem sentiendum est de Promotoribus, qui totius ecclesiae luminarium et aliorum necessariorum curam habent, ipsi quidem cum annuis oblationibus in carbonam ecclesiae dupliciter obseratam (a qua promotor unam, a sera, altera Superior Loci vel juxta consuetum morem aliquis vir saecularis, elavem teneat, nec tamen unquam, nisi praesente Superiore aperiet et claudet) impositis pro necessitatibus ecclesiae disponent, in seorsivis regestris perceptas et expensas fideliter annotabit, ut quolibet anno calculationem coram Discretis conventus faciat. Pari modo sentiendum de Octavario
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==