Decreta Ordinationes

-373Fidelium Defunctorum. Victualia vero, quae subinde offeri solent, ad conventum sine temeraria Promotoris requisitione pertinebunt, excepto butyro, sevo et cera, quam ipsa etiam communitas, si quae ex apiario per annum colligitur, ecclesiae suae offerre tenentur. llmo. Patres nostri sive extra, sive intra Congregationem debitores omnino curent creditores suos pacificare, nisi velint proxime sua una Missa in qualibet hebdomada, post mortem vero praeter remanentium rerum mobilium, confiscationem consuetis etiam aliis, omnibus suffragiis privari. 12do. Patres omnes et Fratres penes Novitiatum degentes, quibus post duos annos factae professionis et menses duos in conventu habitationis convenit votatio, ante quamlibet juramentum deponant in forma sequenti: Ego Fr NN juro Deo Omnipotenti me votaturum super fratrem N. novitium non secundum privatum affectum aut particulare odium, sedprout conscientia dictaverit religioni esse vel non idoneum; sic me Deus adjuvet et amarissima Iesu Christi Passio. 13Uo. Fratres omnes Conversi ante quamlibet Visitationem Canonicam de persolutis praecibus suis, ad quas vi Regulae et Constitutionum nostrarum omni die obligantur, fidele et autenticum juramentum deponant. Altero quoque juramento stringantur Fratres qaestuarii, quod omnia in spatio suae quaestuationis a benefactoribus oblata integre et fideliter ad conventum retulerint, nec quidquam pro suo libitu distraxerint, aut sibi donatum absque licentia sui Superioris servaverint. 14to. Fratres Clericos et Conversos ad Missam qualibet die audiendam et confessionem diebus a Superiore designatis peragendam adstringimus, negligentes et pigros portione sua, pro qualibet vice privandos mandamus. Hinc pro Congregationibus et Capitulis a Patribus Discretis conventuum de vita et moribus Fratrum in posterum habere volumus testimonium, ut si excessivi fuerint, puniantur. 15to. Reparationes conventuum et ecclesiarum RR. PP. Praesidentibus commendamus, potestatem tamen novae alicujus instituendae fabricae aut reformandi conventus vel ecclesiae, non habitae a Venerabili Assessorio, vel ab A. R. P. Praeposito Generale facultate, informatione, et architectonica delineatione, iisdem penitus abrogamus. Hinc fundationes ligneas in posterum non acceptamus. 16to. Patres omnes etiam Fratres ad locum Capituli vel Congregationis, si vocati fuerint descendentes cum omni sua supellectili compareant, ut inde, si opus fuerit, celerius ad ahum conventum expediantur, alias non sperent sibi fare concessum, ut ad pristinum habitationis locum redeant.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==