Decreta Ordinationes

-371Clementis XIV, vetantis, ne accipiantur stipendia, nisi prioribus fuerit satisfactum aut recipiendis brevi nimirum intra duos menses satisfieri valeant; igitur omnibus et singulis Sacerdotibus nostris mandamus, ne quis sub poenis proprietariorum infligendis apud se plura stipendia intra plus duos menses non explenda retinere audeat, sed omnia superantia communitati reddat, hoc emolumentum precepturus, ut cum ei defecerint ex communi sperare possit, si quis autem praesentis ordinationis violator extiterit (cum jam aliunde aliquis similibus obligationibus nobis noti sint gravati), sciat se fore privandum ab A. R. P. Praeposito Generali missis suis, et plectendum poenis in proprietarios latas. 6to. Antiquus ille serpens ad perdendas Deo dicatas animas multis fraudibus oppugnat votum paupertatis obtegendo, ne animadvertantur actus proprietatis, ac ideo superiotatibus imposuit laborem ad supprimendas suas technas pluries iteratis Constitutionibus rigore poenarum obstringentium informationem. Inveniunt tamen non pauci his diabolicis laqueis irretiti; idcirco consulentes eorum saluti, id quod ratio paupertatis exigit, praecipimus, ne ullus praesumat qualescunque contractus facere, mutare, donare, permutare aut sine scitu Superiorum retinere. Sed volumus, ut omnes et singuli cuiuscunque gradus nemine excepto peculium omne, supellectilem, et mobilia, cuncta reperibilia honesta, tamen in charta consignata in qualibet Visitatione Canonica A. R. P. Praeposito Generali ad subscribendum offerat, secus, qui aliquid celaverit, et de eo convictus fuerit, sine intermissione poenis canonicis in proprietarios latis plectetur, aut si post fata aliqua reperietur pecunia Superiori non revelata, sepultura ecclesiastica et suffragiis alios persolvi solitis privabitur. Inde etiam quisque librorum sibi comparatorum petat ab A. R. P. Praeposito Generali subscriptionem, [169] nec audeat eos distrahere, sed post fata applicatio eorum conventui indigenti cum assignatione suffragii ad A. R. P. Praepositum Generalem spectabit. Inhibetur quoque omnis vanitas et disordinatio habitus religiosi, hinc palliolis in publico utantur. Missi paraecias in iuvamen parochorum quaecunque acceperint, communitati reddant, et quid pro persona sua procuraverint, Superiori praesentent, ut accepta benedictione tutius eo utantur. Huc referrimus, toties inculcatum punctum, ne in cellis sine licentia Superioris esculenta et poculenta conserventur. 7mo. RR. PP. Praesidentes infirmis et debilibus personis religiosis succurrere eorumque necessitates providere studeant accuratius, ita ut postquam hi convaluerint, vicissim se conventui per honestas applicationes non negligant. Non tamen iis, qui ex quotidiana ebrietate debilitatem contrahunt, nec illis, qui pro suo libitu sub hiulco et ludicro praetextu e conventu excurrunt, mentiles et fictos questus efformant et quidquid procurarint, non ad conventus commodum, sed ad suum luxum convertunt.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==