Decreta Ordinationes

-370etiam charitatem et conscientiam rodentibus, ideo silentium nunquam dispensatur nisi de causa rationabili et ad praesentiam hospitum. Collatio autem dum Matutinum de nocte persolvitur sit hora 5la, In aestate vero hora 6te, ideoque signum pro examine Vespertina in hieme hora 7na, in aestate hora 8va dabitur. Tunc enim quilibet in sua cella se continere tenebitur silentium strictum servaturus, nec ignem exceptis Congregationis Patribus, Superioribus, Lectoribus et Concionatoribus fovere audebit super quod vigilantia. Ubi studium Patribus Lectoribus, ubi Novitiatus Magistris novitiorum, alibi PP. Vicepraesidentibus demandatur, ut lustrent cellas ignem deprehensum extinguant. PP. vero Superiores sibi delinquentes delatos severe puniant, ne ipsi poenae Suspensionis per mensem subjaceant. [168] 4to. Sabbativae ex eo quod diebus Sabbati soleant celebrari hanc sortitae nomenclaturam, sunt autem sabativae culpae generales ex Constitutionibus Apostolicis institutae, et praecipue ab Urbano VIII commandatae, ut Superiores Locales sub poena privationis et inhabilitatis singulis mensibus habeant culpas generales corrigendas. Hlae enim, quae de facto in aliquibus conventibus peragi solebant, generandis potius rixis publicis, et contentionibus, fructibus et fini, in quem tales ordinatae sunt (ut nimirum religiosi per humilem suorum defectuum accusationem, indulgentiam a Summis Pontificibus concessam et a Deo poenae temporalis consequantur remissionem et veniam, tum ut disciplina religiosa moveatur [foveatur,GbzZ]), manent obnoxiae. Hinc Superioribus Localibus sub poenis latis et specificatis iniungitur, ut cujus- libet mensis ultima die mortificationis instituatur culpa generalis, hunc in modum: Post peractam benedictionem mensae (ubi Novitiatus, novitii dictis suis culpis ad ecclesiam cum assignatis sibi precibus expedientur, tamdiu mansuri donec vocentur) Superior in suo loco consedeat aliis omnibus flectentibus, exceptis tamen Congregationis PP., Assistentibus actualibus et aliis, qui excipiendi indicantur, habeat sermonem convenientem, quo finito singuli ex professis, incipiendo a juniore suos genera- tim defectus accusent, dicendo: Pater Reverende, dico meam culpam ex omnibus defectibus meis. Superior vero in spiritu lenitatis praecisis verbis laesivis, scommaticis et confundentibus, sicut videbitur admonebit, tamen cum respectu personarum graduatarum. Subditi interim in spiritu humilitatis et contritionis porrecta sibi monita in pace suscipiant, nec iram signo aliquo ostendant, aut loqui (nisi a Superiore interrogati praesumant). His peractis dicunt omnes psalmum Miserere [mei] Deus et cum oratione Deus qui culpa est, et tunc quisque locum suum occupabit. Si quis autem contumax repertus fuerit post trinam monitionem, secundum decreta, cum consensu Discretorum, carceri formali includatur, totusque actus descriptus ad Admodum Rev. Patrem Praepositum Generalem (ut determinet tempus carceris) transmittatur. 5to. Constat et illud, quod plures PP. onerent se stipendiis missarum tot et tantis, ut iis satisfacere per longum tempus, cum injuria animarum et periculo propriae perditionis, ob violatione Constitutionum Apostolicarum et recente

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==