Decreta Ordinationes

-M7- solicitudinis nostrae partem sustinetis) alloqui maxime cupimus, atque in sinum vestrum intimos mentis nostrae sensus effundere, et si quid in Domino hostari, aut commonere videbimur, id vel nostro de nobis ipsis timori tribuite, vel profectum a vestrae virtutis, ac in nos pietatis fiducia existimate. Ac primum rogamus vos ac obsecramus, ne unquam misericordiarum Patrem pro imbecilitate nostra Divino praesidio munienda deprecari intermittatis. Reddite hanc nobis amoris erga vos nostri vicem, atqui ita mutua precum vestrarum subsidia nobiscum conjungite, ut alteri ab alteris quodam modo sustentati firmiori gradu omnes possimus in sua quisque statione consistere. Hac potissimum animorum conjunctione illam, in qua nobiscum coagmentati estis vanitatem [unitatem,Gożl.,Mar\ comprobatis. Quemadmodum itaque nihil potest peculiarem cuiusque vestrum vigilantiam exposcere, quod nostris item curis comprehendi, ad nosque referri non debeat, ita arbitrari debetis magnopere vestra interesse, quidquid ad nos pertinet, nostramque operam ac diligentiam desiderat. Quapropter una voluntatum consentione conjuncti, uno eodemque animati Spiritu, quia mistico illo Capite profluens ac per universa [166] membra diffusius vitam omnibus dispertis, contendere omnes ac dare operam praesertim debemus, ut Congregationis Marianae corpus integrum atque incolume sit, ut absque ruga ac macula contracta omni religiosae virtutis laude instruatur, ac vigeat. Quod quidem Divina ope praestari a nobis poterit, si pro virili una quisque commissi sibi regiminis studio exardescet, si illa una singulis insidebit cura subiectis sui gregis ab omni malorum contagione errorum insidiis removendi ac omnibus doctrinae sanctitatisque subsidii diligentissime muniendi. Jam vero ceteras pastorali officii partes diligentius vobis percensere supervacaneum duximus. Quid enim singula persequamur, vosque de iis cohortemur, quorum intelligentia praeclare instructos esse novimus diurno insuper usu, et quadam animi inductione vestro muneri consentanea confirmatos. Illud tantummodo non omittemus, ut in Divino promovendo cultu in domus Dei decore amplificando in vitiis extirpandis, ac virtutibus excolendis fidelem ac sedulam operam vestram Domino semper exhibeatis: Haec assidue cogitare, haec agere, hic ambitiosi, hic cupidi esse debetis. Neque vero cum diu multumque eritis in hac laborum contentione versati de futura unquam vobis arbitremini virtutis exercendae spatia. Ea quippe est muneris vestri conditio, ea religiosae vitae ratio, ut nunquam debeat curarum cessationem, nunquam otium consequi. Nullis possunt eorum actiones circumscriptae esse terminis, quorum charitatis amplitudinem nulli debent fines comprehendere. Sed immortalis atque infinitae mercedis vobis constitutae expectatio facili molestias omnes leniet, ac levissimas efficiet. Quid enim quare ac maestum esse poterit cogitationibus beatissimam illam retributionem observatum ac multiplicatum gregem creditum a Domino, cum rationem villicationis exposcet requirendam? Praeter hanc pulcherrimam immortalitatis spem in ipsis etiam sustinendis vitae laboribus plurimam jucunditatem esse sentietis cum Deo conatus vestros, caeterosque omnes egregios vigilantiarum fructus consecrabitis! Utinam ergo huiusmodi voluntatum ac

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==