-368studiorum felicitatem nostri Generalis Superioratus temporibus in effectu gratulari nobis de vobis et congaudere possumus in Christo Domino nostro, qui suae gratiae praesidio nos sustentet. Vestraque corda in illa, quae ei sunt placita, semper accendat. Haec interim optamus. Antequam nos ipsi personaliter vos inviserimus. Ut autem manutenentiae religiosae diligentius incumbamus casus sequentes de Tribunali Poenitentiae Auctoritate, qua fungimur nobis reservamus: lmo Furtum rerum notabilium. 2do Peccatum contra sextum praeceptum, opere completum. 3tio Falsificationem litterarum atque sigilli. 4to Litterarum sive schedularum ab extraneis occultum susceptionem, sine scitu Superioris aut talium sine sigilli proprii conventus appressione expeditionem. 5to Quorumlibet defectum in Congregatione nostra subinde occurentium cum infamia coram saecularibus revelationem, 6 toDonationem, venditionem, sive de propriis, sive de communitatis rebus extra Congregationem. 7mo Occultationem peculii sine scitu Superioris saltem Localis sub poenis in proprietarios latis, ita, ut si quis etiam post mortem transgressor compertus fuerit, ecclesiastica sepultura suffragiisque pro anima defuncti alias persolvi solitis careat. In his itaque casibus constitutos ipso facto ab omni officio ac ordinum exercitio, suspensos, nec valide absolvendos, nisi specialiter ad id a Confessariis deputatis, expressamque licentiam habentibus declaramus. Ne autem praesentium notitia quemadmodum de Ordine nostra fugiat, Reverendos Patres Praesidentes, ut easdem ad mensam canonicam perlegi, si opus fuerit etiam explanari, tum ad librum paratum de more transcribi et ad proximiorem conventum quantocius via cursoria transmitti curent monemus. Valete igitur Patres et Fratres in Christo Dilectissimi, Nostrique piis in orationibus memores estote et videte quibus litteris scripsimus Vobis manu nostra ex Conventu Nostro Eremi Corabiensis anno 1773 die 20 Iunii. L. S. Frater Adrianus Ignatowski Praepositus Generalis mpp. Ex mandato A. R. P. Praepositi ac Visitatori Generalis Fr Candidus Spoumy S. T. L. Secretarius Congr. mpp. Ordinationes Capitulares a. 1773 [Prot.Ras.167] In Nomine Domini. Puncta Capitularia sancita in Conventu Eremi Corabieviensis Praeside A. R. in Christo Observandissimo Patre Felice Strzybrski Reformatae Congregationis [Provinciae,Goźl] Majoris Poloniae Actuali Custode Sacrae Theologiae Lectore Congregationi PP. Marianorum sub Titulo Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae Commissario ac Visitatore Generali exactae observantioni a Venerabili Assessorio demandata Anno Domini 1773 die 21 Junii. Admodum Reverendus in Christo Observandissimus Pater Commissarius ac Visitator Generalis visitando singulas domos Congregationis nostrae Marianae tam
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==