Decreta Ordinationes

-365dividam in quorum finem omnes facultates, ac Oboedientiales Litteras (praeterquam Superiorum Generalium) casso et annihilo ac nec extra limites quaestae egrediatur quisquam inhibeo, nisi cum licentia a me obtinenda. Licet vobis ad apicem perfectionis strenue contendentibus monita mea supervacanea non sunt, opportuna muneri tamen meo, quod gero, valde sunt consentanea, ut zelum fraterna charitas moderetur, ne in proponendis sit aliquo privato affectu disordinatus, aut laesione famae tam Ordinis quam particularis Fratris vitiatus. Pariter quoque obtestor omnes Reverendos Patres Superiores Locales, ne minimos etiam faciant sumptus ad refocillandum me servum suum exquisitioribus obsoniis, sed prout moderna calamitas concesserit, sciant me contentissimum fore communi omnium refocillamine, et majus me pascituros, sincero charitatis affectu, quam obstante altissimae paupertati apparatu mensae. Et jam faustissime initium functionis meae obtinens dimidium facti habere gaudeo, non apparet me perperam agere, si ipsum finem proponam, et vel inde maxime quod huius culturae Praeses Admodum Reverendus Praepositus Generalis defatigatus pondere et aestu diei, quae portavit, gloriosissimam anhelat quietem, in qua refocillet lapsas vires suas aequum est, ut depositum alteri onus comittat, sicque, altemus labor cum quiete, justi coram Deo laboris sit interim corona laboris, verum cum in ampla emeritorum virorum copia, difficilius possit cognovi, quemnam eligerit Dominus, huic ambiguitati eximendae provisum est efficacissimum medium consilium nempe justorum ad invicem congregatorum, quod etiam ipse in Egypto ostendit Dominus, dum Moysen Israeli ducem proponere volens perficere id per Congregationem justorum decrevit. Innitus ergo Decretis Pontificum Constitutionibus et Consuetudinis Ordinis, habita etiam Reverendissimi Patris Generalis facultate futurum Capitulum, hacce una pagina intimo, tum ob penuriam temporis, tum ad impossibilitatem moralem transportandi singilatim [164] Intimatorias Litteras de conventu ad conventum cujus tempus diem 20 mensis Junii anni praesentis assigno, locumque consiliorum conventum in Deserto Korabiensi ad Sanctum Michaelem Archangelum determino, ad quem omnes, quibus de jure et consuetudine incumbit, ac principaliter Admodum Reverendos PP. Congregationis, RR. PP. Assistentes, R. P. Secretarium Provinciae utpote Consultores, et conjudices Dignissimos humanissime invito pro die 17 de mane, Reverendos vero PP. Praesidentes pro 18 praestolor comportantes quae comportanda sunt de jure et consuetudine. In quorum locum RR. PP. Vicepraesidentes instituo, nisi alicubi justis de causis aliter provisum fuerit, quibus omnem oboedientiam praestari injungo. Patens est omnibus, quod res tanti momenti sine adminiculo Divini Numinis quod exorari a nobis devote exigit, ideo orationes conventus a die Trinitatis Sanctissimae persolvendas injungo in omnibus conventibus. Ipso vero die Capituli Missa de Spiritu Sancto solemniter decantetur. Sacerdotes collectam addant, Fratres Clerici et Laici Sacra Sinaxi reficiantur, quibus pro hac vice conceditur libera electio Confessarii in conventu, et ardenter praecentur Deum, ut opitulante afflatu Numinis omnia fiant

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==