Decreta Ordinationes

-362nam etsi habent aculeos, illos tamen non utantur ad vindicandum. Sunt enim leges naturae, non scriptae litteris, sed impressae moribus, ut seniores sint ad puniendum, qui potestate potiuntur; sint igitur sine aculeo, vel si habent, ut de apum rege dicitur, cum recondant. Dicere solebat Scipio ille Affricanus; malle se unum civem servare, quam mille hostes occidere; Ala longe praestat, fratrem clementia servare, quam nimia severitate perdere. Vitia animi (inquit Seneca) sicut vitia corporis leniter tractanda sunt, quia generosus est animus hominis, et facilius ducitur, quam trahitur. Quamobrem nos, qui Dei deductu ac nomine in sortem pastoralis officii asciti sumus, jureque desuper nobis concessa potestate utentes, vos omnes Admodum Reverendos, Admodum Venerandos, Reverendos, Multum Venerandos, Venerandosque Patres et Fratres Religiosos praesentibus Litteris benigne salutamus, vos inquam quibus ne utiquam debetur sermo copiosior, sed verbum potius abbreviatum, ne sua prolixitate sermo ministrandus taedio vos afficiat aut intra cordis vestri palatum desipiat, [51] paterno affectu benedicimus, ac de proxime futura Visitatione Canonica praevie certiores vos reddimus. Purgemus interim hoc spatio et expurgemus animas nostras, et omnes cordis nostri latebras perlustremus; si quid in eis tenebrosum; si quid neglectum, id sanctarum virtutum claritate quantocius illuminemus, et quidquid per humanam fragilitatem omissum est, vigilanti sollicitudine corrigamus. Tales enim vos omnes et singulos esse et a nobis videri desideramus, ut corda vestra habeatis a terrenis faecibus purgata, mentem a vitiorum dominatu liberam et ab peccatorum sarcina exoneratam. Initium itaque visitationis ducetur ab Augusitssimo altaris Sacramento; dein observantiam in omnibus religiosam, statum, situm cuiuslibet conventus; exercitationes, occupationes, diurnas nocturnasque vigilias, et custodias circa laudem Dei, Regulam et Constitutiones; sincere fideliterque perlustrabo. Ut vero praesentis inchoandae visitationis optatus subsequatur finis, tenentur omnes Superiores Locales religiosos suae jurisdictionis subditos domi continere, hinc prohibetur omnibus, ne extra conventum (nisi obtenta prius a nobis licentia) exeant vel dimorentur. Praemonentur item Reverendi Patres Praesidentes, quatenus diligenter, exacte ac fideliter omnia ea parata habeant, quaecunque sciunt de jure et consuetudine subicienda esse Canonicae Visitationi, ad normam punctorum sancitorum in Congregatione proxime ante acta, sese accommodando, ac in omnibus satisfaciendo. Notificamus insuper futuri actus Congregationis in Conventu Goźlinensi peragendi, videlicet diem quintam mensis Iulii, ad quem locum humaniter invito, Admodum Reverendos Patres Congregationis, Admodum Venerandos Patres Assistentes, praeter quos neutiquam aliis accedere licebit, nisi de expressa licentia. Recommendantur ante omnia suffragia consueta ad implorandam gratiam Spiritus Sancti a tempore intimationis harum litterarum. Ipsa die Congregationis in quolibet conventu ad implorandam Dei auxilium decantabitur Missa Votiva de Spiritu Sancto, in Missis vero privatis addetur a Patribus collecta de eodem Spiritu Sancto. Fratres vero Clerici ac Laici Christi Corpus devotissime suscipiant. Ad

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==