-360in quolibet conventu conscribatur, necnon in die obitus cuiusvis religiosi, tempore prandii Psalmus De profundis cum collecta recitetur ab hebdomadario. 6. In domibus, ob conflagrationem conventuum degentes religiosi preces canonicas aliasque devotiones particulares in communi absolvant, aliunde redituri sunt rationem Deo Superiores Locales, si in haec negligentes fuerint, etenim peccata hominum manducamus, pro quibus satisfacere debemus ex justitia per orationes nostras. Tempore refectionis, ad mensam in iisdem residentiis legant libri sacri vel morales, ne totum tempus confabulationibus inutilibus, absque ullo fructu spirituali misere conteratur. Ne ve mulieres in dictis residentiis noctem agant, districte prohibetur. 7. Novitii extra conventum non mittantur causa visitandi consanguineos suos, vel in negotiis conventuum, juxta Constitutiones ad normam Decreti Fel. Rec. Clementis VIII, non imponantur eis officia publica cummunitatis conversationi externae annexa, nec per inde annihilaretur eorumdem professio. 8. In bibliothecis, ubi asserventur libri communitatis, non ponantur comestibilia, quoque aut res minime ad easdem pertinentes. Quilibet Contionator penes se clavim a bibliotheca retineat, sciens se redditurum in visitationibus calculum de quolibet, etiam minoris momenti, libro, iuxta adnotationem in regestris stricte disentiendam. 9. Vota essentialia debite non observantes, praesertim quoad votum castitatis, si juridice fuerint convicti, absque ullo respectu, compassionisque signo exhibendo, ex nunc, non iam prolongatione stricti carceris, sed prorogatione flagellationis per tria Miserere, juxta qualitatem delicti, iteratis tribus [vicibus, Goźl}, severe puniantur. 10. RR. PP. Praesidentes sub tempus expirationis officii sui fideliter adnotare curent in regestris conventuum, quaecunque successoribus suis relinquunt, iisdemque ad oculum demonstrent, cum subscriptione manuum ex utraque parte, nimirum, tam recipientis, quam relinquentis, mobilia quaeque. Fr Joachimus Staniewski Assistens Congregationis L. S. Fr Benno Bujalski Assistens Congregationis Fr Dyonisius Kisieliński Pater Congregationis Fr Hyacinthus Wasilewski Expraepositus Pater Congr. Fr Ciprianus Fiałkowski Pater Congregationis Fr Adrianus Ignatowski Praepositus Generalis Ex mandato Ven. Assessorii Fr Raymundus Novicki Secretarius Congregationis
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==