Decreta Ordinationes

-359eonmdem concernentes tegere intermittunt, nullaque illos se scientia necessaria, quae iam comparata facile annuttitur, si studium intermittas, cura tangit, sed eandem velut animarum tormentum execrantur [exerceantur, Gbz/.] ac tandem omne tempus otio, confabulationibus inutilibus, scurilitati, vaniloquio, gravata interdum mente crapula, misere conterunt. Ideo Ven. Assessorium acriter vetat cavetque, ne ulterius haec remissio animi ac dissolutio in suis subiectis toleretur; ac vigore capitularis puncti sanciti in Conventu Korabiovensi anno 1770 stricte praecipit, quatenus ad exemplum Virginis caveant otiosa verba loqui, scientes otium crapulamve multos perdidisse, habeantque semper in quo occupentur, propter evitandum otium crapulamve. 2. Iuvat etiam punctum sncitum in conventu mox celebrato memoria repetere iuxta Decretum Alexandri HI Pontificis sub interminatione anathematis prohibentis, ne religiosi causa lucri negotientur, tum quia negotiatio ordinata est ad lucrum terrenum, cuius religiosi debent esse contemptores, tum quia exponit periculo peccati, nempe injustitiae, mendatii etc. Dein, quia nimis implicat animum saecularibus curis, et per consequens a spiritualibus retrahit; unde amplius dicit: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus. Huc etiam spectant venationes clamosae (id est quae fiunt clamore et armis cum canibus) nec non piscatoria frequentes, immo assidua occupatio hiemalis in periculis submersionis haerens, quae quia mentem a Deo plurimum distrahunt, populo scandalum praebent, nec decent statum religiosum, qui non possunt simul Deo et saeculo militare, ideo sub paris arbitris nostro infligendis prohibetur. Non tamen venatio quieta et piscinaria moderata captio, quae fit causa necessitatis vel recreationis. 3. Propositum est ab A. R. Patre Praeposito Generali, quod non omnes in aliquibus conventibus absolverint recollectiones consuetas octiduanas. Pari ratione nonnulli renovationem votorum solemnium neglexerunt, quamobrem Venerabile Assessorium statuit et mandat, ut Superiores Locales curent summopere tempestive ante festum Immaculatae Conceptionis Deiparae, pro possibili omnes convocare PP. et Fratres, faciantque religiosi omnes renovationem votorum, juxta Constitutiones ipso festo Immaculatae Conceptionis B. V. Mariae, vel saltem infra octavam ejusdem festi sub poena carceris. Recollectionesque indispensabiliter ab [158] omnibus ante Canonicam Visitationem quotannis persolvendae demandatur. 4. Recommendantur Litaniae ad B. V. Mariam quolibet Sabbato decantandae in choro tempore conventual is Missae, iamque pridem usu recepta, laudabilisque consuetudo decantandi antiphonam Sub Tuum praesidium confirmatur, finitis tamen Litaniis, non vero ante praedicta antiphona decantatur, vel post Vesperas praedicta devotio persolvetur. 5. Liber mortuorum Patrum et Fratrum Ordinis nostri ab imo ex sacerdotibus

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==