Decreta Ordinationes

-358Conceptione B. V. Mariae scilicet Defende, quaesumus. Ipso actu Congregationis, omnes Fratres confitebuntur, pro bono congregationis successu, applicando suas devotiones; RR. PP. Praesidentes hoc ipso die curabunt cantari Missam de Spiritu Sancto votivam, in qua omnes Clerici et Fratres Conversi devotissime Sacratissimam Communionem sument. Sacerdotes vero in Missis privatis collectam de Spiritu Sancto apponent. Locum pro annuali Congregatione mox futurae eligimus in conventu Rasnensi, praefigendo diem actui illius 14 Iulii, pro qua legitime celebranda invitamus Adm. RR. in Christo PP. (Assistentes) Congregationis, Admodum W. Patres Assistentes, qui triduo ante praenominatum diem ut adesse dignarentur, expostulamus. Mandamus igitur RR. PP. Praesidentibus, ut quam citissime has Innotescentiales Litteras ad manus sibi prolatas, receperint, curent statim easdem consueto more notificare, promulgare et explanare, explanatas quoque in librum ingrossare, ingrossatas denique ad alium conventum cum subscriptione manus propriae transmittere. Pro instantibus autem huius nostrae Congregationis negotiis, procidamus et ploremus coram Domino, ut det virtutem nobis hoc in loco Congregationis, ut intentio nostra sanctum et optatum finem accipiat, ad aeternam suam laudem, animarum salutem, Religionis nostrae decorem, cooperante gratia et virtute Spiritus Sancti. Quocirca concludam hanc nostram orationem et epilogo religioso Omnipotentissimum Rerum Omnium Conditorem Deum, ut ea quae recta sunt ac justa, agere valeamus, supplex oro. Datum in Conventu Nostro Miroslaviensi Anno Salutis per Christum Restitutae 1771 die 18 mensis Maii. L. S. Fr Adrianus Ignatowski Praepositus et Visitator Generalis mpp. Ex mandato Admodum Rev. Patris Praepositi Fr Raymundus Nowicki S. T. L. Secretarius Ordinis mpp. Congregatio Generalis a. 1771 [Prot.Rasn.157] Puncta Sancita in Congregatione Annuali in Conventu Rasnensi celebrata, sub Praepositura Adm. Reverendi Patris Adriani Ignatowski die 14 Iulii Anno 1771. 1. Veremur et magis quam a nobis dici et ab illis credi possit expavescimus, utrum non in malo statu versantur nonnulli Sacerdotes Congregationis nostrae, maxime animarum regimini dediti, qui orationi, lectioni spirituali, aliisque pietatis exercitiis ad sanctitatem conducentibus, nunquam aut per raro vacare student. Cum ob hanc solummodo voluntariam et habitualem negligentiam, secundum DD. Absolutionis Sacramentalis sunt incapaces; Et quia eo absurditatis tandem devenerunt, ut nec dum libros sacros, asceticos vel morales caeterosque vocationem

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==