Decreta Ordinationes

-357quae (iuxta Apostolum) vinculum esse debet perfectionis, immo ligamen totius Congregationis. Congregatio enim sine charitate, non est aliud, quam quaedam fictae religionis simulatio. Licet quidem abstinentiae, inedia, vigilarum maceratio, Psalmodiae cantus, silentii observatio, vestimentorum vilitas, stratorum durities et alia id genus (qua a facie blandiri solent et sanctitatis exempla praeseferre) magni aliquid esse censeantur, tale tamen est, ac si lignum mortuum viventis hominibus coloribus polire studeas, unde jure quilibet absque charitate ficus fatua, arbor foliis sine fructibus subornata, domus a facie depicta, sepulchrum dealbatum intus mortuum ossibus plenum et lampas sine oleo, reputatur. Antequam vero descendamus ad formalem visitationem, restricte cujusvis oneramus conscientiam, ut zelo religiosae observantiae quilibet motus vero ut sunt nobis deferat, nec quidquam absconditum remaneat, quod non scire oportet. A superfluitate verborum tamen et amplificatione, quam invidia parit, abstineant. Rigidum etenim Dei judicium comminatur eis, qui loquuntur mendacia. Initium visitatio nostra sumet ab Augustissimo Sacramento Altaris, interrogando, qualis adoratio et cultus ei exhibeatur? Chori frequentatio? Missarum persolutio, num fiat cum exacta patentium satisfactione? Num Regulae, Statutorum, et punctorum capitularum debita sit observantia? Num vota solemnia jacturam non patiantur? Num subiectis commoditas tam quoad victum, quam amictum, annualis exsolutio iuxta praesriptum statutorum, exhibeatur. Deinde non tacebimus sedulo inquirere de applicatione juventutis studiosae, quomodo et quo conatu sese applicent in suis lectionibus; de sobrietate, modestiaque religiosa domi et foris protensa. [156] Patres Discreti tenentur dare testimonium fidele de observatione punctorum, persolutione recollectionum. Prout et Patres Lectores de studiosorum suorum capacitate, applicatione, pietate et moribus ad locum Congreagationis transmittere testimonium non negligant. Insuper recommendatum facimus RR. PP. Praesidentibus, quatenus PP. depositarii circa fidelitatem in regestris habitam, iuxta punctum capitulare, juramentum deponant, et non transmittant regestra ad Congregationem, sed in quolibet conventu per Discretos connotata, numerata, et subscripta maneant. Restat etiam nobis ratio danda de codicibus bibliotecae, utrum libri sunt bene dispositi, collecti, registrisque conotati. Non obstat denique nobis ecclesiastica perlustrare ornamenta, nec non ista, quae ornant ecclesiam Dei. Demum quidquid debitum ordinem religionis nostrae et florem impedire, aut eidem adversare videtur, nobis fideliter denuntiari cupimus et obsecramus prout cuique recta conscientia dictabit. Ut vero cum meliori emolumento et salubriori animarum vestrarum profectu fiat, Vestras Admodum Reverendi, Admodum Venerandi, Reverendi, Multum Venerandi, Venerandi, Patres ac Fratres Dilectissimi, quorum nobis desuper commissa est cura, erogamus consuetae preces post Tertiam, et Vesperas dicendas, nimirum Veni Creator Spiritus etc. cum versu et oratione, nec non de Immaculata

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==