Decreta Ordinationes

-356discipulorum mentibus unanimiter in oratione perseverantibus Spiritus Sanctus illapsus, qui subito de timidis fortes, de idiotis sapientes fecit. Oremus et nos, ut caelestis gatiae musto corda nostra repleat Spiritus Sanctus, dicamusque unanimiter, uno ore, uno voto: Veni Sancte Spiritus, humilium Doctor, superborum cordium destructor. Veni, inquam, veni, confirma hoc, quod operatus es in nobis. Veniet autem, et replebit Spiritus Sanctus, si cordium nostrorum vascula sunt munda; alioquin infusum superne mustum corrumpetur: Spiritus enim Sanctus disciplinae effugit fictum, nec habitat in corpore subdito peccatis. Hinc percipite, quaeso, sacratissimam eruditionem, quam Christus Dominus a primario illo Apostolorum conventu observari volebat, eamque paenitus animis vestris, mentibusque mandate: Luceat lux vestra coram hominibus, ut cunctis intuentibus sit lucerna recte vivendi, hoc enim modo obmutescere faciemus quorumdam hominum insipientiam, si enim viderint vitam nostram undequaque inculpatam et mores sanctos Evangelicae traditioni efficaciter respondere, obstructum erit os loquentium [155] iniqua. Ad huius etiam perfectionis culmen Paulus vas electum Philipenses vocabat dicens: Omnia facite sine murmuratione, et haesitationibus, ut sitis sine querela et simplices Filii Dei sine repraehensione, in medio nationis prava et perversa inter quos lucetis sicut luminaria in hoc mundo, verbum vitae continentes [Flp 2,14-15]. In eandem vivendi formam Petrus Apostolorum Princeps nos transfigurare volens dicebat: Obsecro, inquit, vos tanquam advenas et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam vestram, conversationem vestram habentes bonam, ut in eo quod detractant de vobis, tamquam malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes glorificent Deum in die visitationis [1 P 2,11-12]. Huius erat disciplinae qui dicebat: Providemus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Alioquin si vita nostra caligat erroribus, si mundanis cupiditatibus obnubilatur, si carnalium voluptatum faedatur illecebris, si fumo superbiae denigrescit, incertum vulgus, et admodum insipiens, nostros errores induet. Attendamus ergo nobis, et curemus nosipsos probabiles exhibere Deo, ut qui aliis legem recte vivendi dicimus, legem primi observemus, non enim loco sanctificatur homo aut dignitate, sed vitae sanctimonia et innocentia cordis. Neque sanctorum filii sunt, qui loca sanctorum tenent, sed qui exercent opera eorum. Ut autem sermo meus, quem nunc institui clarior reddat, praesentibus Litteris Innotescentialibus visitationem proxime futuram significamus et declaramus, maximopere recommendando Reverendis Patribus Praesidentibus, quatenus habita notitia de nostro adventu omnes religiosos convocare et congregare dispersos ad proprios conventus studeant, et omnes et singulos paterne salutare, tandem quidquid obnoxii sit, de omnibus sedulo inquirere valeamus: quales nimirum vos estis, qua vocatione vocate? Utrum in hoc spiritu vocationis vestrae vigeat, unifirmis amor? Utrum erga observantiam religiosam ardeat continuus rigor? Suscitabimur ex vobis zelum erga Divinum cultum promovendum, pacem, mutuam charitatem fraternam,

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==