Decreta Ordinationes

-350patrocinia exterarum personarum, ad quasvis gratias et promotiones obtinendas utpote quibus plenamque oboedientiae puritas infringit religiosae humilitatis candor obscuratur, iustitiae distributivae aequitas inflectitur, severissimis namque interminationibus Sanctorum Patrum Romanorumque Pontificum interdictas; recens etiam per Benedictinam Constitutionem prohibitos denuo commemoro ac recentiorem memoriam revoco. Adeoque abstineant a vitiosa ambitione officiorum et dignitatum, nam scriptum est: Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron, ad Hebr. cap. 5. Et Divus Gregorius relatus Can. In Scripturis Causa 8vaQuaest. lma, Sicut locus regiminis desiderantibus negandus est, ita fugientibus offerendus est. Ut autem nullus harum Encyclicarum Litterarum ignorantiam pretendere [150] possit, teneantur omnes Superiores Locales quam primum praesentes receperint Patribus ac Fratribus capitulariter congregatis publicare ac polonico idiomate explicare, libro patentalium inserere, et iuxta cursoriam fideliter transmettere, ultimo ad manus nostras. Valete in Domino Honorandissimi Patres ac Fratres Dilectissimi Deumque pro me, maximo peccatore, orate. Datum in Conventu Korabieviensi ad S. Michaelem Archangelum die 3 Maj anno 1770. Porrectis iam Innotescendis Canonicae Visitationis vobis Dignissimi Patres ac Fratres Dilectissimi, notifico vobis insuper futuri actus capitularis ac electionis in Conventu Corabieviensi peragendi scilicet diem 6 mensis Junii anni praesentis ad quem locum humanissime invito AA. RR. PP. Congregationis A. W. PP. Assistentes, RR. PP. Praesidentes conventuum. Praeter hos nullus accedere audeat nisi de expressaa licentia. Quoniam vero non possunt esse conventus sine Superioribus proinde instituuntur Vicepraesidentes pro Superioribus Locorum, quibus omnimoda oboedientia, reverentia, observantia in subditis recommendatur ac remandatur, eisdemque Superioribus manutenentia, sub regulari disciplina sicut et economiae fidelissima administratio. Ut autem hic actus capitularis felicem sortiatur effectum, recommendantur consueta suffragia ad implorandam gratiam Spiritus S., ab intimatione harum Litterarum in die canonicae electionis, mane in quolibet conventu decantetur Missa de Spiritu S. In Missis privatis a Patribus addetur collecta de eodem Spiritu S. Fratres vero Clerici et Laici Sacram Communionem devotissime sument. Ad ultimum recommendo piis suspiriis ac precibus S. Ecclesiam cum suo Capite, Reverendissimum Superiorem Nostrum, Omnes Catholicos Principes, Benefactores Congregationis ac meipsum, indignissimum vestri Servum. Datum ut supra. L. S. Fr Ludovicus Wrześniewski Reformatorum Commissarius Visitator Generalis mpp.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==