Decreta Ordinationes

-349ex singulis tribubus, non tamen de primis et summis (iuxta Cornelium) sed ex aliis Inferioribus, qui primis subordinati erant, me infimum et indignissimum vestri elegit servum et in sui destinavit locum, ad lustrandam terram inditans nempe Congregationem Vestram, et ut eidem sincere fideliterque referam qualitatem, fertilitatem, ut revideam munitiones eiusdem, utrum in fundamentis primaevae suae fundationis religiosaeque observantiae permaneat. Incolarum quoque huius terrae inclitae Congregationis statum, situm, exercitationes, occupationes diurnas noctumasque, vigilias et custodias circa laudem Dei, Regulae Sanctae, Constitutionum, ac legum mancipalium observantiam, fideliter perlustrem. Attendite igitur ad terram, ad quam introducti, seu in qua potius plantati estis singularissimo privilegio gratiae Divinae, in qua vocati estis, in primo capite vestro [149] et duce venerabili Fundatore. Attendite ad titulum originalem Institutionis Vestrae, quia sub titulo Immaculatae Conceptionis Deiparae Virginis Mariae Inclita Congregatio vestra haec est terra singulari privilegio ab Aeterno benedicta. Benedixisti Domine terram tuam. Terra habens omnia bona, terra Virginea, Nunquam Maledicta, terra promisionis, terra desiderabilis. Attendite itaque, quales nam incolae huius terrae esse debeatis, sapientibus et prudentibus loquor. Parendo itaque dispositionibus Reverendissimi Superioris nostri Generalis ac vestris votis, Admodum Reverendi, Reverendi, M. Venerandi Patres ac in Christo Dilectissimi Fratres; hanc actis canonicam intimo praesentibus visitationem notamque facio: pacificum ingressum meum polliceor. Haec objecta quoque huius Canonicae Visitationis meae ad Regulam traditam ab Innocentio IV Summo Pontifice (Cap. Romana: De Censibus in 6to ubi inquit Officium Visitatoris). Proposito verbo Dei, inquirat de vita et conversatione ministrantium in ecclesiis et locis aliis ad ipsorum emendationem per salubria monita, nunc levia, nunc aspera juxta datam sibi a Deo prudentiam, diligenter intendens. Ut praesentis inchoandae visitationis optatus subsequatur fructus, satagant omnes Superiores Locales religiosos suae jurisdictioni subditos, quantum sine gravi dispendio conventuum fieri potest domi continere. In quem finem post publicationem praesentium interdicitur omnibus exitus extra limites, sine expressa a nobis in scriptis facultate, propterea annulantur omnes litterae oboedientiales ante concessae et nondum ad actum deductae. Praemonentur item Superiores Locales quatenus diligenter, et exacte et fideliter omnia ea habeant parata, quae de Iure et consuetudine subsunt Canonicae Visitationi, et ut quilibet sciat in necessitatibus religiosisque postulatis confidenter ad me recurrere, quantum partium mearum est et auctoritas admittit promptissimum omnibus offero famulatum dummodo, postulata non sint ultra meritum importuna, immodesta, indiscreta fraternae charitati ac bono communi non praejudiciosa. Talia enim magis me ad denegandum permoverent. Propterea omnes et singulos huius Inclitae Congregationis alumnos in Domino adhortor eisque recursus ad favores et

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==