Decreta Ordinationes

-348conversationis aspergitur, et nitor mentium ad Dei imaginem condituturum non ita a fumo solius vanitatis alienus est, ut non semper indigeat expoliri vita haec nostra in medio insidiatorum est, si volumus superare pugnandum, si volumus decipi vigilandum est. Induti autem simus oportet armatura Dei ut possimus stare adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem aut sanguinem, sed adversus Principes et Potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum [Eph 6,llss]. Coetus religiosi congregati sunt castra Altissimi Regis. Hi enim coniuncti et suis solemnibus respective votis obstricti sunt usque ad mortem, pro honore Dei militare, eiusque gloriam semper ac semper magis ac magis ampliare, castra militaria habent sua regulamenta quibus regulantur. Habent et castra religiosa suas regulas quas se [148] spoponderunt strictissime observaturos. Attendite ad militiam, cui nomen dedistis, et ad pactum quod spopondistis. Quia vos Deus patrum nostrorum ex Egypto saeculi huius nequum vocavit, et de infernali tyrannide dominationis mancipatu Uberando in terram Chanaan misericorditer introduxit. Mementote proinde quod Altissimi bonitate ac clementia reducti estis a vana vestra conversatione, in qua aliquando fuistis amphus nunquam ad eam redituri, ne forte participes efficiamini delicti ingrati populi ex Egypto evocati, qui caelestia alimenta nauseando iam derelicta in Egypto terrestria concupivit. Hanc igitur impietatem detestantes et quae retro sunt obhviscentes ad ea, quae potiora sunt, vos extendite de virtute in virtutem ascendentes semper perfectioni inhiantes, ad quam vocati estis, quam facillime assequimini, si totis viribus in id intendatis, ut virtutum armis semper accincti ad custodiam vestri in pura et sancta Regulae observantia jugiter excubitis, et adversus humanissimos hostes, adversus laxioris vitae spiritus acriter dimicentis, ac bonum certamen semper certando vitiorum portenta turbulenta regularium transgressionum monstra fortiter debellare contendatis. Haec si feceritis quae promisistis, expediti pergetis ad terram aeternae promissionis, quam olim Deus populo suo Israelitico promiserat, sed tamen post longa ac dificillissima itinerum incommoda, post tot cum Inimicis absoluta certamina possidendam. Cupiens populus ille Israeliticus certificari de statu illius Terrae Chanaan, quam Deus eis appromiserat, tot iteratis precibus, et precationibus instabat Moysi, ut mitteret exploratores in Terram Chanaan, qui cum lustratam (referent qualis esset terra quam fertilis, qui fructus, quae bona illius, quam munita, quales incolae eius). Igitur hoc in negotio Moyses consuluit Deum, non repulit Deus quinimmo approbavit iustus populi postulationes, teste sacra pagina, numer. 13: Ibique locutus est Dominus ad Mosen, mitte viros, qui considerent terram Chanaan. Approbavit et vestras Iteratas preces, Admodum Reverendi, Reverendi. M. Venerandi suisque titulis ornatissimi Patres ac in Christo Dilectissimi Fratres; In Supremo totius Ordinis Nostri ac Vestri Duce Reverendissimo Patre Paschale a Varisio Ministro Generali Superiore nostro eminenter dignissimo, qui ut olim Moyses

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==