-346Congregatio Generalis a. 1768 [Prot.Rasn.146] Puncta Sancita in Congregatione Annuali celebrata in Conventu Skórcensi PP. Marianorum sub Praepositura Adm. Reverendi in Christo Patris Hyacinthi Wasilewski iterato Praepositi ac Visitatoris Generalis emanata die 17 Julii anno 1768. Primum. Vetitum est per Venerabile Assessorium, ne Rev. Patres Praesidentes attentent pecunia perceptam in cassam communitatis ad pertinentem apud se detinere vel inutiliter expendere, sed tenentur quantocius depositario reddere et connotationi attendere. Secundum. Reverendi PP. Praesidentes curabunt regestra missarum perceptarum seu absolvendarum et absolutarum duas ad manus descriptas habere ita, ut unum regestrum sit apud Superiorem Loci et alterum apud aliquem Patrem Seniorem, in cuius praesentia R. P. Praesidens Loci pro omni hebdomada missas applicabit, et quivis eorum in suo regestro connotabit tam perceptas quam absolutas missas, ac tandem omni quadrante anni dicta regestra insimul numerabunt et confrontabunt. Quod totum Venerabile Assessorium praecepit. Tertium. Ubi autem in conventu nostro est aut in futurum esset libera et praescripta cereris et alterius liquoris ad cauponam nostram ex communi substituto in ordine ad propinandum. Haec cautela omnino servari debet, ut regestrorum propinationis tria habeantur exemplaria, quorum unum exemplar habeat apud se R. P. Praesidens Loci, alterum depositarius et tertium sit penes cauponem, qui simultanee convenire et calculare debent tam exhibitionem liquorum, quam perceptam pro iisdem pecuniam, quod omnino observari sub poenis ferendis Venerabile Assessorium statuit. Quartum. Stricte Ven. Assessorium cavet et vetat, ne dissolutio subiectorum a RR. PP. Praesidentibus toleretur, nec iisdem deviandi contra statutum et modestiam religiosam occasionem praebeant, majores poenas ipsosmet Superiores subituros declarat. Itaque prohibentur saltus cum alterius sexus personis, sive in forasteriis claustrorum, sive in aulis tanquam summe dedecentes personas religiosas. Cavetur quoque, ne religiosi bachanaliorum tempore debachentur, aulasque circumcursitent aut saecularium conviviis intersint sonoris etiam in alia circumstantia temporis. Quid si quis contra eiusmodi cautelas deliquerit, octodierum spatio in stricto et formali carcere ipso facto manet includendus. Ita ex nunc decidit Venerabile Assessorium.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==