Decreta Ordinationes

-345Discretis subscripta, juramentum de persolutis et applicatis missis atque regestrum seorsive earum respective persolutarum, tum per decursum anni missarum perceptarum et remanentiae earum cum proportione stipendiorum pro iisdem relictorum, tum quoque resignationem proprii officii ad Congregationem proxime imminentem transmittere non negligant. Insuper regestra proventuum ex capellaniis et expensarum in fabricam conventus fideliter connotata comprobabunt juxta punctum capitulare numero 29. Denique procurabunt testimonium a Patribus Discretis de integra observantia punctorum persolutione reccolectionum juxta punctum capitulare proxime praeteriti Capituli numero 3; si vero aliqui non absolverunt, sub poena excommunicationis demandamus, ut statim post denuntiationem praesentium absolvant. Tandem RR. PP. Lectores fidele testimonium de studiosorum suorum capacitate applicatione, pietate [39] et moribus ad eandem Congregationem transmittere tenebuntur. Elegimus autem pro imminenti annuali Congregatione celebranda Conventum nostrum Skórcensem actui illud praefigendo diem decimam septimam Iulii, pro cuius Congregationis legitimo actu celebrando, uti de jure competit, humanissime invitamus Admodum Reverendos in Christo Patres Ordinis, Adm. Venerandos Patres Assistentes Congregationis, qui triduo ante praefixam diem insupra fato conventu, adesse dignabuntur, quod optamus, et postulamus. Aliis vero omnibus ad eundem conventum aditum absque facultate a nobis expresse obtenta, paenitus interdicimus, sub poenis arbitrio nostro ferendis. Ut autem ille actus votis succedat secundis, consueta de more pietatis suffragia auxilii Divini imploratoria, a praesentium Litterarum intimatione in choro inchoanda, et ad diem praelaudati actus devote continuanda sedulo recommendamus, nempe post Tertiam et Vesperas. Ipso demum actus celebrandi die, Reverendis Patribus Praesidentibus iniungimus, ut sive per se sive per ahum Missam de Spiritu Sancto votivam decantari curent, in qua Clerici et Fratres Laici, omnes publicam sument Comunionem. Privatis item in Missis eodem die omnes Sacerdotes nostri collectam de Spiritu Sancto adjungere non intermittant, pro felici intentu operis eventu. Ne autem praesentium Litterarum tenor quempiam Patrum ac Fratrum lateat, noverint Reverendi Patres Praesidentes easdem ad mensam canonicam legendas curare et cui opus videbitur, vernacula explanare, perlectas protocollo ingrossare, tandem per fidelem latorem proximiori conventui absque mora subscriptas et obsigillatas communicare, paterne hortamur et praecipimus. Valete itaque in Domino Patres ac Fratres in Christi ac Magnae Matris Intaminatis Visceribus Dilectissimi, nostri quoque piis in precibus memetote. Dedimus in Conventu nostro Mariano Polensi die 18 mensis Maji Anno 1768. Fr Hyacinthus Wasilewski L. S. Iterato Praepositus ac Visitator Generalis mpp. Ex mandato Adm. Rev Patris Praepositi Generalis Fr Alexander Mraas S. T. L. et Secretarius Ordinis mpp.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==