Decreta Ordinationes

-344spectatores vivi, quia infideles ad negandum proni, unico Angelo, dum lapidem revolvisset, contestante hoc augustissimum mysterium, et ideo quodammodo opertum videbatur nonnullis donec teste Divo Luca Salvator noster praebuisset seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta apparens eis et loquens de Regno Dei; quod Divus Thomas de Aquino perpendens ratus frequentem hanc Christi apparitionem potuisse sufficere Discipulis ad certificandam illius resurrectionem. Ast aliter omnis veritas fontem gessisse[?] se cum Apostolis in comperto habemus. Dum videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, utque nihil maneat occultum quod non sciatur. Sole clarius comprobavit nolens fideles relinquere orphanos, omnia sapientissime disposuit, rectores singulis coetibus praefigendo, qui occulta perquirant, ut illis patentia fiant. Quare nos supremo Dei parentis Dominio et jure nobis desuper concesso utentes omnes et singulos Adm. Reverendos, Adm. Venerandos, Rev., Multum Ven., Ven. atque Religiosos in Christo Patres ac Fratres praesentibus litteris paterne salutamus, et intimo cordis suspirio, atque affectu benedicimus omnes et singulos certiores faciendi de nostra futura Canonica Visitatione, occasione cujus has innotescentiales praevie communicandas duximus, ut in nostro futuro adventu et ad singulos conventus nostros ingressu omnibus praesentibus compraesentem Paternum Ave dicere valeamus. Condescensuri vero ad formalem eamque Canonicam Visitationem districte omnes Patres ac Fratres hortabimur, ut et praevie hisce litteris hortamur, ut nihil coram nobis [38] occultum maneat, quod nos scire apportet nihilque opertum, quod non reveletur, ut medellam salutarem omnibus praebere valeamus. Exordium autem visitatio nostra sumet ab augustissimo Altaris Sacramento, a quo benedictione obtenta examinabimus, utrum eidem cultus debitus devotionis, promotio chori, vigilantia et praescripta sacramenti paenitentiae frequentatio exacte observatur et regularis observantia manuteneatur. Denique, num vota solemnia jacturam aliquam non patiantur; num charitas fraterna floreat, rixae aut contentiones non seminentur aut conspirationes foveantur; num reparationes ecclesiae, claustri et praediorum non negligantur vel aliquae desolationes ex incuria Superiorum subsecutae fuerint; num aliqua debita contracta et nec dum expuncta sint. Desuper, num Superioribus reverentia et oboedientia fuerit, uti expedit, contestata. Postremo quiquid nocivum in damnum religionis aut cuiusvis conventus immerserit, aut bonum neglectum fuerit. Id omne fideliter nobis absque omni livore, invidiae aut metu inutili propalam fieri obstringimus et praecipimus, nihil tamen confictum audire cupimus, quinimo compertum fingere severe puniremus: ultorem futurum Deum praemonemus. Praeterea RR. PP. Praesidentes certiores facimus, quia illi sibi omnium concreditorum coram nobis rationem dare tenebuntur. Item comprobare quid accesserit sacristiae, Biblithecae et monasticae supellectili. Item conentur debita tempestive expungere solaria religiosis et familiae exsolvere, et ante adventum nostrum pacificare, regestra conventus debiti numerata, fideliter connotata a Patribus

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==