Decreta Ordinationes

-343sponte, benevole et libere dictam professionem emiserit, sitque inscripta et subscripta manu propria testium quoque subscriptionem exorabit. Post tum sub eadem inscriptione neoprofessus propria manu litteras metrices (quas ultro habere tenetur) de verbo ad verbum fideliter describet in eundem librum. Quod totum indispensabiliter menet obserandum. 2do. Hortantur RR. PP. Praesidentes, ut Puncta Capitularia integre et debite observanda curent, vel maxime in proxime celebrato Capitulo lata, signanter punctum contra potui nimio deditos, idque sub poena officii ipso facto incurrenda, desuper regestra fabricae omnino procurabunt in reparationes conventus fideliter connotando perceptam et expensam, quas reparationes comprobabunt. 3tlD. Consulendo majori ecclesiarum nostrarum decori recommendat Venerabile Assessorium, ut ubi Novitiatus habetur Adm. R. P. Magister novitiorum, et ubi studium RR. PP. Lectores subiectis suis designent aras uni vel duobus, qui curent omnem munditiem altaris, sacrista vero majoris arae curam habeat. Insuper RR. PP. Lectores sedulo incumbent, ne Fratres Clericos pro concione dicere in aliena ecclesia sinant praeterquam in propria, nisi aliter videbitur urgenti in necessitate. Capellania demum ab nunc Volcinensis omnino cessit. Fr Hyacinthus Praepositus Generalis mpp. L. S. Alexander Mraas S. T. L. Secretarius Ordinis mpp. Congregatio Generalis in Conventu Skórcensi a. 1768 [Prot.Mar.37] Litterae Innotescentiales Fr Hyacinthus Wasilewski Ordinis Patrum Marianorum sub Titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae Iterato Praepositus ac Visitator Generalis et in Domino Servus. Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Multum Venerandis, Venerandis, Religiosis Patribus ac Fratribus in Christi ac Magnae Matris intaminatis Visceribus Dilectissimis Salutem et Paternam Benedictionem. Nihil est opertum, quod cum tempore non reveletur, et occultum quod non sciatur. Divinum fert effatum Divo connotante Matthaeo, quodque ipsum Veritas Aeterna comprobatura vividum in se praebuit exemplum. Dum post triduanas sepulchrales umbras Victor mortis resurgeret, Salvator noster, nemo profecto fidelium hunc gloriosum triumphum videre promeruit. Custodes licet perterriti licet

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==