-342Ne vero praesentium Litterarum nostrarum tenor et plenaria notitia quempiam ordinis nostri fugiat, RR. PP. Superiores Locales easdem ad mensam canonicam publice perlegi sinant, et quibus opus fuerit vernacula lingua interpretari faciant, tandem praelectas protocollo cuiusvis conventus ingrossare, atque fidelem per latorem obsigillatas proximiori conventui citra protractionem temporis communicare, paterne hortamur et praecipimus. Quoniam autem Adm. Reverendus Pater Alexius Commissarius Conventus de Balsamao in Regno Portugaliae siti, notificavit duos fratres inibi in Domino obiisse, nempe Ven. Fratrem Antonium a S. Michaele die 24 Octobris, et Ven. Fratrem Emmanuelem clericum 4 Decembris, insuper humiliter supplicari fecerit, ut dictos Fratres in Domino requiescentes piis suffragiis donare dignaremur, itaque RR. PP. Praesidentibus recommendamus animas eorum, velint pro unoquoque a singulis Sacerdotibus per unam Missam legendam curare, Fratribus Clericis per unum Defunctorum Officium, Fratribus Laicis per unum Rosarium integrum pro unoquoque persolvendum injungere, hortamur. Etenim mutuis nos quoque juvare suffragiis Fratres in Conventu de Balsamao degentes appromittunt. Valete itaque Patres ac Fratres in Christi ac Magnae Matris intaminatis visceribus Dilectissimi, nostri quoque in precibus memetote Deum Optimum pro nobis exoraturi. Dedimus in Conventu nostro Skórcensi sub titulo Conversionis Sancti Pauli die 28 Maji anno 1767. Fr Hyacinthus Praepositus Generalis mpp. L. S. Alexander Mraas S. T. L. et Secretarius Generalis mpp. Congregatio Generalis a. 1767 [Prot.Rasn.143] Puncta Sancita in Annua Congregatione celebrata in Conventu nostro Goźlinensi sub Praepositura Adm. Reverendi Patris Hyacinthi Wasilewski iterato Praeposito ac Visitatoris Generalis die 19 Iulii Anno Domini 1767. I1™’. Statuit Venerabile Assessorium, ut neoprofessi praeprimis omnibus, ut de jure competit requisitis, dum in diem professionis devenerint, examinentur, utrum sponte et benevole, et libere institutum nostrum amplecti velint. Si dum ad ipsam professionem accedendum erit neoprofitens praevie humaniter de consitio Superiorum exorare tenebitur ex dignioribus personis saecularibus duos ad minus testes, qui tempore professionis eidem proxime assistant. Tandem professione peracta, idem ipse neoprofitens manu propria suam professionem in librum metrices ad id studiose paratum inscribat, et idem forma inscriptionis expresse adjungat, quod
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==