Decreta Ordinationes

-340sequi et membra gratulemur. Pro cuius feliciori sequela acceleramus dirigendo pedes nostros in viam pacis paternam praeprimis his litteris impertimur benedictionem, utinam cuncta sint prospera fratribus nostris. Et ut de illa prosperitate certiores fiamus, policemur proxime videre, vel potius omnes et singulos Admodum Reverendos, Admodum Venerandos, Reverendos, Multum Venerandos, Venerandos, atque Religiosos Patres, ac Fratres in Christo nostrae curae concreditos canonice invisemus, in osculo pacis paterno affectu salutare, cuncta bona comprecando, obventura ab eo, qui profectus est in caelum, subiectis sibi Angelis, Potestatibus et Virtutibus. Ut autem mens nostra clarius innotescat: futuram et praeviam, ante Congregationem annuam Visitationem Canonicam indicimus, et praesentibus litteris Inno- tescentialibus significamus. Reverendos Patres Praesidentes singulariter praemonendo, ut intellecto tempore adventui nostro approximo, omnes Patres ac Fratres ad extra commorantes in proprios conventus convocare studeant, sicque omnibus praesentibus compraesentes paternum Ave dicere, utinam et omnia et singula ad nutum et gustum juxta tenorem regulae velut in caelo terrestri in singulis conventibus nostris reperire valeamus! Nihilo tamen minus de omnibus sedulo inquiremus. Et quoniam corporalis Christi Ascensio spiritualis est elevatio mentis ad Deum, juxta Thomam a Kempis, ideo omnes Patres ac Fratres praevie ante formalem Canonicam nostram Visitationem, ad invocandam Spiritus Sancti gratiam, hortabimur ipsimet exemplo praeeundo: ordinemur itaque opus nostrum ab Augustisimo Sacramento Altaris, sciscitando, num ei debitus cultus et adoratio exhibeatur, chori devota frequentatio, missarum debita ordinatio, et pia persolutio, num fiat cum exacta stipendiorum et obligationum inscriptarum satisfactionem? Num statis horis omnia pietatis et regularitatis exercitia peragantur et religiosi silentii, atque modestiae integra sit conservatio? Num Regulae, Statutorum et punctorum capitularium praescripta sit observantia? Utrum vota solemnia (quod Omnipotens avertere dignetur) jacturam non patiantur? Aut charitas fraterna eliminetur et dissidia foveantur? Num debita Superioribus Reverentia et oboedientia subiectis demum commoditas tam quoad victum quam amictum exhibeatur? Num benefactorum vel maxime fundatorum affectus, in odia malevolo animo a nostris provocentur et injuste irritentur? Num reparationis aut desolationis aliquae in ecclesia, sacristia, monasterio et praedio subsecutae fuerint respectu cuiusvis conventus nostri, num quid accesserit vel utrum debita onerosa non contraxerit? Denique quidquid debitum ordinem et regimen Religionis nostrae et florem impedire, aut eidem adversari obicemque poneret studio perfectionis et saluti proximi nobis fideliter denuntiari cupimus et obsecramus, prout cuique dictaverit amor Religionis et recta conscientia. Super hoc tamen stricte cuiusvis oneramus conscientiam et dictamen, ut zelo melioris frugis et non tabe invidie tactus cuncta nobis deferat nil amplificando superfluum, nec omittendo nobis scitu et correctione dignum. Scimus enim omnes

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==