Decreta Ordinationes

-338Venerandis Religiosis in Christo Dilectissimis Patribus ac Fratribus Salutem, veramque in Spiritu Sancto Consolationem. Mirabilia sane nobiscum operante Altissimo, qui provida et vere praedestinata, Supernae dispositionis energia sancire et praepotenti concursu moderari dignatus est, vota et corda omnium Admodum Reverendum, Admodum Venerandum et RR. PP. Vocalium dirigendo, ut iterato unanimi voto nobis onus et munus Superioris Generalis imponeretur, nosque illud parenti animo utroque brachio amplectemur. Quis quaeso potens erat resistere sanctissimis nutibus Supremi Numinis, utpote cum omnia in omnibus et cum omnibus operatus sit Deus. Bene gnarum, quod nemo sumat sibi honorem, nisi qui vocatus sit a Deo. Ideo in contestationem obsequentis animi Divinissimo Numini, et in significationem paterni affectus hisce charitate plenus cupimus praevenire Pastoralibus Litteris, animo omnes et singulos Patres ac Fratres in Christi ac Magnae Matris Intaminatis visceribus dilectissimos, etsi corpore absentes, spiritu tamen praesentes intimo cordis affectu amplexandi. Notum praeterea facimus, quod denuo sic disponente Domino, vos omnes in sinu cordis nostri gestandos susceperimus atque proxime personaliter intendamus in osculo pacis unumquemque salutare. Quod donec eveniat, interim verbis Apostoli deprecantes vos et consolantes, ut ambuletis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam [1 Tes 2,11-12]. Attendite quoque ad Petram unde excisi estis et ad cavernam, laci de qua praecisi estis [Is 51,1]. hortantes cum Isaia Propheta. Denique sic agite, ut in omnibus vestris glorificetur Deus et Sancta Mater eius. Ut autem deviand[i] a semita [deviandi a semita,Goźl.] recti non tam facilis detur campus, auctoritate qua fungimur in fundamento constitutionum Clementis VHI, nobis ex professo quosdam de tribunali poenitentiae reservamus, et quidem: lmo Furtum rerum notabilium. 2do Lapsum camis voluntarium opere consumatum, a quibus carnibus Confessarii potestatem absolvendi ultro denegamus, exceptis iis, quibus hanc facultatem expressam dederimus. Postremo videte Patres ac Fratres amantissimi quales vos oporteat esse in sanctis conversationibus ac pietatibus, enimvero vigilare et orare jubemur omnes, ut a Deo impetremus assistricem sapientiam, quae nobiscum sit et nobiscum laboret, per quam in omni opere bono fructificentes et crescentes in scientia Dei inveniamur. Recogitate, quoque an in omnibus oboedientes sitis. Melior est enim oboedientia quam victimae, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idololatriae est acqiescere. Denique super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis, et pax Christi exultet in cordibus vestris. Omnes enim vos, unum estis in Christo Iesu. Obsecramus quoque vos, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, et Deus pacis erit vobiscum. Itaque valete in Domino, nostri quoque mementote, quoniam precamur vobis ut benedicat vos Deus Benedictione Caeli desuper. Dedimus in Conventu Nostro Rasnensi ad S. Annam die 7 Septembris anno

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==